Volltext: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

cum adhuc Cardinalis eſſet, mihi, quæ ſua erat hu-
manitas, libros eiuſdem Archimedis de ijs, quæ ve-
huntur in aqua, latine redditos dono dedit. hos cum
ego, ut aliorum ſtudia incitarem, emendãdos, & cõ-
mentariis illuſtrandos ſuſcepiſſem, animaduerti dubi
tari non poſſe, quin Archimedes vel de hac materia
ſcripſiſſet, vel aliorum mathematicorum ſcripta per-
legiſſet. nam in iis tum alia nonnulla, tum maxime
illam propoſitionem, ut euidentem, & aliàs proba-
tam aſſumit, Centrũ grauitatis in portionibus conoi
dis rectan guli axem ita diuidere, vt pars, quæ ad verti
cem terminatur, alterius partis, quæ ad baſim dupla
ſit. Verum hæc ad eam partem mathematicarum
diſciplinarum præcipue refertur, in qua de centro
grauitatis corporum ſolidorum tractatur. non eſt au
tem conſentaneum Archimedem illum admirabilem
virum hanc propoſitionem ſibi argumentis con-
firmandam exiſtimaturum non fuiſſe, niſi eam vel
aliis in locis probauiſſet, vel ab aliis probatam eſſe
comperiſſet. quamobrem nequid in iis libris intel-
ligendis deſiderari poſſet, ſtatui hanc etiam partem
vel à veteribus prætermiſſam, vel tractatam quidem,
ſed in tenebris iacentem, non intactam relinquere; atque ex aſsidua mathematicorum, præſertim Archi-
medis lectione, quæ mihi in mentem venerunt, ea in
medium afferre; ut centri grauitatis corporum ſoli-
dorum, ſi non perfectam, at certe aliquam noti- tiam haberemus. Q uem meum laborem nō mathe-
maticis ſolum, verum iis etiam, qui naturæ obſcuri-
tate delectantur, nó iniucundam fore ſperaui: multa
enim προβλήματα cognitiòne digniſsima, quæ ad vtrã-
que ſcientiam attinent, ſeſe legentibus obtuliſſent. neque id vlli mirandum videri debet. vt enim in cor-
poribus noſtris omnia membra, ex quibus certa quæ
dam officia naſcuntur, diuino quodam ordine inter
ſe implicata, & colligata ſunt: in iisq́; admirabilis il-
la conſpiratio, quam σύμπνοιαν græci vocant, eluceſcit,
ita tres illæ Philoſophiæ (ut Ariſtotelis verbo vtar)
quæ veritatem ſ [?] olam propoſitam habent, licet qui-
buſdam quaſi finibus ſuis regantur: tamen earũ vna-
quæque per ſe ipſam quodammodo imperfecta eſt: neque altera ſine alterius auxilio plene comprehen-
di poteſt. complures præterea mathematicorum no-
di ante hac explicatu difficillimi nullo negotio expe
diti eſſent: atque (ut vno, verbo complectar) niſi
mea valde amo, tractationem hanc meam ſtudioſis
non mediocrem vtilitatem, & magnam volupta-
tem allaturam eſſe mihi perſuaſi. cum autem ad hoc
ſcribendum aggreſſus eſsem, allatus eſt ad me liber
Franciſci Maurolici Meſſanenſis, in quo vir ille do-
ctiſsimus, & in iis diſciplinis exercitatiſsimus af-
firmabat ſe de centro grauitatis corporum ſolido-
rum conſcripſiſſe. cum hoc intellexiſſem, ſuſtinui
me pauliſper: tacitusque expectaui, dum opus cla- risſimi uiri, quem ſemper honoris cauſſa nomino,
in lucem proferretur: mihi enim exploratisſimum
erat: Franciſcum Maurolicum multo doctius, & exquiſitius hoc diſciplinarum genus ſcriptis ſuis tra
diturum. ſed cum id tardius fieret, hoc eſt, ut ego
interpretor, diligentius, mihi diutius hac ſcriptione
non ſuperſedendum eſſe duxi, præſertim cum iam li-
bri Archimedis de iis, quæ uehuntur in aqua, opera
mea illuſtrati typis excudẽdi eſſent. nec me alia cauſ
ſa impuliſſet, ut de centro grauitatis corporum ſoli-
dorum ſcriberem, niſi ut hac etiam ratione lux eis
quâm maxime fieri poſſet afferretur. atq; id eò mihi
faciendum exiſtimaui, quòd in ſpem ueniebam fore,
ut cum ego ex omnibus mathematicis primus, hanc
materiam explicandam ſuſcepiſſem; ſi quid errati for
te à me commiſſum eſſet, boni uiri potius id meæ de
ſtudioſis hominibus bene merẽdi cupiditati, quàm
arrogantiæ aſcriberent. reſtabat ut conſiderarem, cui
potisſimum ex principibus uiris contemplationem
hanc, nunc primum memoriæ, ac literis proditam de
dicarem. harum mearum cogitationum ſumma fa-
cta, exiſtimaui nemini conuenientius de centro graui
tatis corporum opus dicari oportere, quàm Ale-
xandro
Farnesio grauisſimo, ac prudentisſi-
mo Cardinali, quo in uiro ſumma fortuna ſemper cũ
ſumma uirtute certauit. quid enim maxime in te ad-
mirari debeant homines, obſcurum eſt; uſuḿne re- rum, qui pueritiæ tempus extremum principium ha
buiſti, & imperiorũ, & ad Reges, & Imperatores ho-
norificentiſsimarum legationum; an excellentiam
in omni genere literarum, qui vix adoleſcẽtulus, quæ
homines iam confirmata ætate ſummo ſtudio, diu-
turnisq́; laboribus didicerunt, ſcientia, & cogaitione
comprehendiſti: an conſilium, & ſapientiam in re-
gendis, & gubernãdis Ciuitatibus, cuius grauiísimæ
ſententiæ in ſanctiſsimo Reip. Chrſtianæ conſilio di-
ctæ, potius diuina oracula, quàm ſententiæ habitæ
ſunt, & habentur. prætermitto liberalitatem, & mu-
nificentiam tuam, quam in ſtudio ſiſsimo quoque ho
neſtando quotidie magis oſtendis, ne videar auribus
tuis potius, quàm veritati ſeruire. quamuis à te in tot
præclaros viros tanta beneficia collata ſunt, & confe-
rũtur, vt omnibus teſtatum ſit, nihil tibi eſſe charius,
nihil iucundius, quàm eximia tua liberalitate homi-
nes ad amplexandam virtutem, licet currentes incita-
re. nihil dico de ceteris virtutibus tuis, quæ tantæ
ſunt, quantæ ne cogitatione quidem comprehendi
poſſunt. Quamobrem hac præcipue de cauſſa te hu-
ius meæ lucubrationis patronum eſſe volui, quam ea,
qua ſoles, humanitate accipies. te enim ſemper ob
diuinas virtutes tuas colui, & obſeruaui: nihilq́; mi-
hi fuit optatius; quàm tibi perſpectum eſſe meum
erga te animum; ſingularemq́; obſeruantiam. cœ-
lum igitur digito attingam, ſi poſt grauiſsimas oc- cupationes tuas legendo Federici tui libro aliquid
impertiri temporis non grauaberis: eumq́; in iis, qui
tibi ſemper addicti erunt, numerare. Vale.

Federicus Commandinus.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer