Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

61. ALEXANDRO FARNESIO
CARDINALI AMPLISSIMO
ET OPTIMO.

CVM multæ res in mathematicis
diſciplinis nequaquam ſatis ad-
huc explicatæ ſint, tum perdif-
ficilis, & perobſcura quæſtio
eſt de centro grauitatis corpo-
rum ſolidorum; quæ, & ad co-
gnoſcendum pulcherrima eſt,
& ad multa, quæ à mathematicis proponuntur, præ-
clare intelligenda maximum affert adiumentum. de
qua neminem ex mathematicis, neque noſtra, neque
patrum noſtrorum memoria ſcriptum reliquiſſe ſci-
mus. & quamuis in earum monumentis literarum nõ
nulla reperiantur, ex quibus in hanc ſententiam addu
ci poſſumus, vt exiſtimemus hanc rem ab ijſdẽ vber-
rime tractatam eſſe; tamen neſcio quo fato adhuc
in eiuſmodi librorum ignoratione verſamur. Archi-
medes quidem mathematicorũ princeps in libello,
cuius inſcriptio eſt, κέντρα βάρων ἐπιπέδων, de centro pla-
norum copioſiſsime, atque acutiſsime conſcripſit: & in eo explicando ſummã ingenii, & ſcientiæ gloriã eſt
cõſecutus. Sed de cognitione cẽtri grauitatis corporũ
ſolidorũ nulla in eius libris litera inuenitur. non mul
tos abhinc annos Marcellvs i I. Pont . Max .

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer