Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS PRIMA. ratione quacunque lineola quæcunque ſecari ſane poſſit; adeo-
que uti nullus eſt limes raritatis auctæ, ita etiam nullus erit
auctæ denſitatis.

21.1.

Itidem ad hoc,
ut denſitas au-
geri poſſit, ut
poteſt minui
in inſinitum.

90. Sed & illud commodum accidet, quod ita omne conti-
nuum coexiſtens eliminabitur e Natura, in quo explicando
uſque adeo deſudarunt, & fere incaſſum, Philoſophi, nec id-
circo diviſio ulla realis entis in inſinitum producii poterit, nec
hærebitur, ubi quæratur, an numerus partium actu diſtincta-
rum, & ſeparabilium, ſit finitus, an infinitus; nec alia ejuſ-
modi ſane innumera, quæ in continui compoſitione uſque adeo
negotium ſaceſſunt Philoſophis, jam habebuntur. Si enim pri-
ma materiæ elementa ſint puncta penitus inextenſa, & indi-
viſibilia, a ſe invicem aliquo intervallo disjuncta; jam erit
finitus punctorum numerus in quavis maſſa: nam diſtantiæ
omnes finitæ erunt; infiniteſimas enim quantitates in ſe determi-
natas nullas eſſe, ſatis ego quidem, ut arbitror, luculenter de-
monſtravi & in diſſertatione De Natura, & Uſu infinitorum,
ac infinite paruorum, & in diſſertatione De Lege Continuitatis,
& alibi. Intervallum quodcunque finitum erit, & diviſibile
utique in infinitum per interpoſitionem aliorum, atque alio-
rum punctorum, quæ tamen ſingula, ubi fuerint poſita, finita
itidem erunt, & aliis pluribus, finitis tamen itidem, ubi ex-
titerint, locum relinquent, ut infinitum ſit tantummodo in
poſſibilibus, non autem in exiſtentibus, in quibus poſſibilibus
ipſis omnem poſſibilium ſeriem idcirco ego appellare ſoleo
conſtantem terminis finitis in infinitum, quod quæcunque,
quæ exiſtant, finita eſſe debeant, ſed nullus ſit exiſtentium
finitus numerus ita ingens, ut alii, & alii majores, ſed iti-
dem finiti, haberi non poſſint, atque id ſine ullo limite, qui
nequeat præteriri. Hoc autem pacto, ſublato ex exiſtentibus
omni actuali infinito, innumeræ ſane difficultates auſerentur.

21.1.

Et ad exclu-
dendum conti-
nuum exten-
ſum, & infini-
tum in exiſten-
tibus.

91. Cum igitur & poſitivo argumento, a lege virium poſi-
tive demonſtrata deſumpto, ſimplicitas, & inextenſio primo-
rum materiæ elementorum deducatur, & tam multis aliis vel
indiciis fulciatur, vel emolumentis inde derivatis confirmetur; ipſa itidem admitti jam debet, ac ſupererit quærendum illud
tantummodo, utrum hæc elementa homogenea cenſeri debeant,
& inter ſe prorſus ſimilia, ut ea initio aſſumpſimus, an vero
heterogenea, ac diſſimilia.

21.1.

Inextenſionem
admitti oporte-
re: quærendum
de homogenei-
tate.

92. Pro homogeneitate primorum materiæ elementorum illud
eſt quoddam veluti principium, quod in ſimplicitate, & inex-
tenſione conveniant, ac etiam vires quaſdam habeant utique
omnia. Deinde curvam ipſam virium eandem eſſe omnino in
omnibus illud indicat, vel etiam evincit, quod primum crus re-
pulſivum impenetrabilitatem ſecum trahens, & poſtremum at-
tractivum gravitatem definiens, omnino communia in omni-
bus ſint: nam corpora omnia æque impenetrabilia ſunt, & vero etiam æque gravia pro quantitate materiæ ſuæ, uti ſatis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer