Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

0009-01

6. EX PHILOSOPHIA.
I

Logicæ nomine ea diſciplina venit, quæ mentem in ſuis-cogitationibus di-
rigit, quaque cæteræ ſcicntiæ velut inſtrumento in vero recte cogno-
ſcendo or dinateque explicando utuntur.

II. Exſtat apud bomines ſcientia, eaque multiplex.

III. Veri a falſo diſcernendi criterium eſt evidentia.

IV. Metapbyſica comtemplatur res a materia ſeu natura ſua, ſeu cogi-
tatione noſtra abſtractas. Mundus conformis eſt fini, quem in eo condendo
Deus intendit, adeoque in genere ſuo perfectus.

V. Leges naturæ, quæ in boc univerſo obtinent, libere a Deo latæ ſunt; ſubjacent illius dominio; dari proinde poſſunt vero ſenſu miracula.

VI. Mens bumana eſt ſubſtantia ſpiritualis, natura ſua immortalis.

VII. Ineſt in anima bominis libertas, quam Leibnitziani tam anguſtis
paſſim finibus coarctant, ut verbo relinquere, re quidem certe tollere videan-
tur. Contra bos aſſerimus objecta duorum bonorum æqualium ſpecie fieri poſſe,
ut voluntas alterutrum præferat, tametſi externa incitamenta pari utrinque
contentione animum adliciant.

VIII. Commercium animæ cum corpore neque per ſyſtema cauſſarum occa-
ſionalium Malebrancbii, neque per barmoniam præſtabilitam Leibnizii ex-
poni poteſt: reponendam videtur in eo, quod duæ bæ ſubſtantiæ in actioni-
bus ſuis mutuo abs ſeſe dependeant.

IX. Brutis tribuendi ſunt motus ſpontanei, itemque vis cognoſcendi; nulla vero nec quidem imperfecta ratiocinia, aut quidpiam rationis vicarium.

X. Exiſtere Deum adeo eſt evidens, ut incredibile videatur fuiſſe un-
quam Atbeos Tbeoreticos. Spectabilis bæc univerſitas rerum, imprimis au-
tem vita ac fata mortalium aſſidua Dei providentia adminiſtrantur: nullo
igitur modo audiendi ſunt Pbiloſopbi illi, qui contendunt res bumanas Deo
curæ non eſſe.

XI. Principia corporum ſunt molæculæ quædam minimæ, variis viribus in
diverſis inter ſe diſtantiis præditæ, quibus aut mutuo attrabuntur, aut repelluntur.

XII. Vires iſtæ in natura exiſtentes, ad certam aliquam, eamque uni-
cam naturæ legem revocari poſſunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer