Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ ticus poſtremus, cujuſinodi eſt is, quem in figura 1 propoſui,
haberi omnino debet. Verum ea perquiſitione hic omiſſa, per-
gendum eſt in conſideratione legis virium, & curvæ eam ex-
primentis, quæ habentur auctis diſtantiis.

21.1.

Eam vim de-
bere augeri in
infinitum, im-
minutis, & qui-
dem in infini-
tum, diſtantiis:
habente virium
curva aliquam
aſymptotum in
ori ine abſciſſa-
rum.
Fig. 1.

78. In primis gravitas omnium corporum in Terram,
quam quotidie experimur, ſatis evincit, repulſionem illam,
quam prominimis diſtantiis invenimus, non extendi ad diſtan-
tias quaſcunque, ſed in magnis jam diſtantiis haberi determina-
tionem ad acceſſum, quam vim attractivam nominavimus. Quin immo Keplerianæ leges in Aſtronomia tam feliciter a
Newtono adhibitæ ad legem gravitatis generalis deducendam,
& ad cometas etiam traductæ, ſatis oſtendunt, gravitatem vel
in infinitum, vel ſaltem per totum planetarium, & cometarium
ſyſtema extendi in ratione reciproca duplicata diſtantiarum. Quamobrem virium curva arcum habet aliquem jacentem ad
partes axis oppoſitas, qui accedat, quantum ſenſu percipi poſ-
ſit, ad eam tertii gradus hyperbolam, cujus ordinatæ ſunt in
ratione reciproca duplicata diſtantiarum, qui nimirum eſt ille
arcus STV figuræ 1. Ac illud etiam hinc patet, eſſe aliquem
locum E, in quo curva ejuſmodi axem ſecet, qui ſit limes at-
tractionum, & repulſionum, in quo ab una ad alteram ex iis
viribus tranſitus fiat.

21.1.

Vim in majo-
ribus diſtantiis
eſſe attractivam,
curva ſecante
axem in aliquo
limite.

79. Duos alios nobis indicat limites ejuſmodi, ſive alias duas
interſectiones, ut G, & I, phænomenum vaporum, qui oriun-
tur ex aqua, & aeris, qui a fixis corporibus gignitur; cum in
iis ante nulla particularum repulſio fuerit, quin immo fuerit
attractio, ob cohærentiam, qua, una parte retracta, altera i-
pſam conſequebatur, & in illa tanta expanſione, & elaſticitatis
vi ſatis ſe manifeſto prodat repulſio, ut idcirco a repulſione in
minimis diſtantiis ad attractionem alicubi ſit itum, tum inde
iterum ad repulſionem, & iterum inde ad generalis gravitatis
attractiones. Efferveſcentiæ, & fermentationes adeo diverſæ,
in quibus cum adeo diverſis velocitatibus eunt, ac redeunt, & jam ad ſe invicem accedunt, jam recedunt a ſe invicem parti-
culæ, indicant utique ejuſmodi limites, atque tranſitus multo
plures; ſed illos prorſus evincunt ſubſtantiæ molles, ut cera,
in quibus compreſſiones plurimæ acquiruntur cum diſtantiis
admodum diverſis, in quibus tamen omnibus limites haberi
debent; nam, anteriore parte ad ſe attracta, poſteriores eam
ſequuntur, eadem propulſa, illæ recedunt, diſtantiis ad ſenſum
non mutatis, quod ob illas repulſiones in minimis diſtantiis,
quæ contiguitatem impediunt, fieri alio modo non poteſt, niſi
ſi limites ibidem habeantur in iis omnibus diſtantiis inter attra-
ctiones, & repulſiones, quæ nimirum requiruntur ad hoc, ut pars
altera alteram conſequatur retractam, vel præcedat propulſam.

21.1.

Plures eſſe de-
bere, immo
plurimos tran-
ſitus, & limi-
tes.

80. Habentur igitur plurimi limites, & plurimi flexus cur-
væ hinc, & inde ab axe præter duos arcus, quorum prior
ED in infinitum protenditur, & aſymptoticus eſt, alter STV.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer