Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ dunt errores Jovis, ac Saturni potiſſimum, ubi ad ſe invicem
accedunt, uti & curvatura orbitæ lunaris orta ex ejus gravitate
in terram comparata cum æſtu maris orto ex inæquali partium
globi terraquei gravitate in Lunam. Ipſæ noſtræ vires, quas
nervorum ope exerimus, ſemper in partes oppoſitas agunt, nec
ſatis valide aliquid propellimus, niſi pede humum, vel etiam,
ut efficacius agamus, oppoſitum parietem ſimul repellamus. En
igitur inductionem, quam utique ampliorem etiam habere poſ-
ſumus, ex qua illud pro eo quoque caſu debemus inferre,
eam ibi vim in utrumque corpus agere, quæ actio ad æqua-
litatem non reducet inæquales illas velocitates, niſi augeat
præcedentis, minuat conſequentis corporis velocitatem; ni-
mirum niſi in iis producat velocitates quaſdam contrarias,
quibus, ſi ſolæ eſſent, deberent a ſe invicem recedere: ſed quia
eæ componuntur cum præcedentibus; hæc utique non rece-
dunt, ſed tantummodo minus ad ſe invicem accedunt, quam
accederent.

21.1.

Eam vim debe-
re eſſe mu-
tuam, & agere
in partes oppo-
ſitas.

75. Invenimus igitur vim ibi debere eſſe mutuam, quæ ad
partes oppoſitas agat, & quæ ſua natura determinet per ſeſe
illa corpora ad receſſum mutuum a ſe invicem. Hujuſmodi
igitur vis ex nominis definitione appellari poteſt vis repulſiva. Quærendum jam ulterius, qua lege progredi debeat, an immi-
nutis in immenſum diſtantiis ad datam quandam menſuram de-
veniat, an in infinitum excreſcat?

21.1.

Hinc dicendam
eſſe repulſivam:
quærendam e-
jus legem.

76. Ut in illo caſu evitetur ſaltus; ſatis eſt in allato exem-
plo; ſi vis repulſiva, ad quam delati ſumus, extinguat velo-
citatum differentiam illam 6 graduum, antequam ad contactum
immediatum corpora devenerint: quamobrem poſſent utique
devenire ad eum contactum eodem illo momento, quo ad
æqualitatem velocitatum deveniunt. At ſi in alio quopiam ca-
ſu corpus ſequens impellatur cum velocitatis gradibus 20, cor-
pore præcedente cum ſuis 6; tum vero ad contactum deveni-
retur cum differentia velocitatum majore, quam graduum 8. Nam illud itidem ampliſſima inductione evincitur, vires o-
mnes nobis cognitas, quæ aliquo tempore agunt, ut veloci-
tatem producant, agere in ratione temporis, quo agunt, & ſui ipſius. Rem in gravibus oblique deſcendentibus experimen-
ta confirmant; eadem & in elaſtris inſtitui facile poſſunt, ut
rem comprobent; ac id ipſum eſt fundamentum totius Me-
chanicæ, quæ inde motuum leges eruit, quas experimenta in
pendulis, in projectis gravibus, in aliis pluribus compro-
bant, & Aſtronomia confirmat in cæleſtibus motibus. Quam-
obrem illa vis repulſiva, quæ in priore caſu extinxit 6
tantummodo gradus diſcriminis, ſi agat breviore tempore in ſe-
cundo caſu, non poterit extinguere niſi pauciores, minore nimi-
rum velocitate producta utrinque ad partes contrarias. At bre-
viore utique tempore aget: nam cum majore velocitatum diſcri-
mine velocitas reſpectiva eſt major, ac proinde acceſſus celerior.

21.1.

Ea vi debere
totum velocita-
tatum diſcri-
mon alidi ante
contactum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer