Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ in omnibus diſſertationibus meis globum, qui cum 12 veloci-
tatis gradibus aſſequatur alterum præcedentem cum 6; ut ni-
mirum abeundo ad velocitatem aliam quamcunque haberetur
ſaltus ab una velocitate ad aliam, in quo evidentius eſſet ab-
ſurdum.

21.1.

Cur adhibita
colliſio pergen-
tium in eandem
plagam pro The-
oria deducenda.

69. Jam vero in hiſce caſibus utique haberi deberet ſaltus
quidam, & violatio legis continuitatis, non quidem in velo-
citate actuali, ſed in potentiali, ſi ad contactum deveniretur
cum velocitatum diſcrimine aliquo determinato quocunque. In velocitate actuali, ſi eam metiamur ſpatio, quod confici-
tur, diviſo per tempus, tranſitus utique fieret per omnes in-
termedias, quod ſic facile oſtenditur ope Geometriæ. In fig. 10 deſignent AB, BC bina tempora ante, & poſt contactum,
& momento quolibet H ſit velocitas potentialis illa major HI,
quæ æquetur velocitati primæ AD; quovis autem momento
Q poſterioris temporis ſit velocitas potentialis minor Q R,
quæ æquetur velocitati cuidam datæ CG. Aſſumpto quovis
tempore HK determinatæ magnitudinis, area IHKL diviſa per
tempus HK, ſive recta HI, exhibebit velocitatem actualem. Moveatur tempus HK verſus B, & donec K adveniat ad B,
ſemper eadem habebitur velocitatis menſura; eo autem pro-
greſſo in O ultra B, ſed adhuc H exiſtente in M citra B, ſpa. tium illi tempori reſpondens componetur ex binis MNEB,
BFPO, quorum ſumma ſi dividatur per MO; jam nec erit
MN æqualis priori AD, nec BF, ipſa minor per datam quan-
titatem FE; ſed facile demonſtrari poteſt , capta VE æquali IL, vel HK, ſive MO, & ducta recta VF, quæ ſecet MN
in X, quotum ex illa diviſione prodeuntem fore MX, donec,
abeunte toto illo tempore ultra B in QS, jam area QRTS di-
viſa per tempus QS exhibeat velocitatem conſtantem Q R.

21.1.

Quo pacto mu-
tata velocitate
potentiali per
ſaltum, non
mutetur per
ſaltum actua-
lis.
Fig. 10.

70. Patet igitur in ea conſideratione a velocitate actuali
præcedente HI ad ſequentem QR tranſiri per omnes interme-
dias MX, quas continua recta VF definiet; quanquam ibi
etiam irregulare quid oritur inde, quod velocitas actualis XM
diverſa obvenire debeat pro diverſa magnitudine temporis aſſum-
pti HK, quo nimirum aſſumpto majore, vel minore remo-
vetur magis, vel minus V ab E, & decreſcit, vel creſcit XM. Id tamen accidit in motibus omnibus, in quibus velocitas non
manet eadem toto tempore, ut nimirum tum etiam, ſi velocitas
aliqua actualis debeat agnoſci, & determinari ſpatio diviſo per
tempus; pro aliis, atque aliis temporibus aſſumptis pro men-
ſura aliæ, atque aliæ velocitatis actualis menſuræ ob-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer