Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ nationem, quam ex omnibus præteritis, & præſentibus cir-
cumſtantiis haberet ad occupandum illud determinatum ſpatii
punctum determinato illo momento temporis; niſi aliunde ejuſ-
modi determinatio per conjunctionem alterius caufæ, quæ tum
agat, vel jam egerit, mutaretur, & loco ipſius alia, quæ com-
poſita dicitur, ſuccederet. Sed ſtatus abſolutus reſultans ex o-
mnibus eo momento præſentibus, & præteritis circumſtantiis
ipſius mobilis, eſt unica determinatio ad exiſtendum pro quo-
vis determinato momento temporis ſequentis in quodam de-
terminato puncto ſpatii, qui quidem ſtatus pro circumſtantiis
omnibus præteritis, & præſentibus eſt abſolutus, licet ſit iti-
dem conditionatus pro futuris: ſi nimirum eædem, vel aliæ
cauſæ agentes ſequentibus momentis non mutent determinatio-
nem, & punctum illud loci, ad quod revera deveniri deinde
debet dato illo momento temporis, & actu devenitur; ſi ipſæ
nihil aliud agant. Porro patet hujuſmodi ſtatus ex omnibus
præteritis, & præſentibus circumſtantiis abſolutos non poſſe
eodem momento temporis eſſe duos ſine determinatione ad re-
plicationem, quam ille conditionatus ſtatus reſultans e ſingulis
componentibus velocitatibus non inducit ob id ipſum, quod
conditionatus eſt. Jam vero ſi haberetur ſaltus a velocitate ex
omnibus præteritis, & præſentibus circumſtantiis exigente, ex. gr. poſt unum minutum, punctum ſpatii diſtans per palmos 6
ad exigentem punctum diſtans per palmos 9; deberet eo momen-
to temporis, quo fieret ſaltus, haberi ſimul utraque determi-
natio abſoluta reſpectu circumſtantiarum omnium ejus momen-
ti, & omnium præteritarum; nam toto præcedenti tempore
habita fuiſſet realis ſeries ſtatuum cum illa priore, & toto fe-
quenti deberet haberi cum illa poſteriore, adeoque eo momen-
to, ſimul utraque, cum neutra ſeries realis ſine reali ſuo ter-
mino ſtare poſſit.

21.1.

Binas velocita-
tes tum actua-
les, tum po-
tentiales ſimul
haberi non poſ-
ſe, ne detur,
vel exigatur
compenetratio.

66. Præterea corporis, vel puncti exiſtentis poteſt utique
nulla eſſe velocitas actualis, ſaltem accurate talis; ſi nimirum
difformem habeat motum, quod ipſum etiam ſemper in Na-
tura accidit, ut demonſtrari poſſe arbitror, ſed huc non perti-
net; at ſemper utique haberi debet aliqua velocitas potentia-
lis, vel ſaltem aliquis ſtatus, qui licet alio vocabulo appellari
ſoleat, & dici velocitas nulla, eſt tamen non nihilum quod-
dam, ſed realis ſtatus, nimirum determinatio ad quietem,
quanquam hanc ipſam, ut & quietem, ego quidem arbitrer in
Natura reapſe haberi nullam, argumentis, quæ in Stayanis Sup-
plementis expoſui in binis paragraphis de ſpatio, ac tempore,
quos hic addam in fine inter nonnulla, quæ hic etiam ſupple-
menta appellabo, & occurrent primo, ac ſecundo loco. Sed
id ipſum itidem nequaquam huc pertinet. Iis etiam penitus
prætermiſſis, eruitur e reliquis, quæ diximus, admiſſo etiam
ut exiſtente, vel poſſibili in Natura motu uniformi, & quie-
te, utramque velocitatem habere conditiones neceſſarias ad

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer