Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Ordinatam nul-
lam, ut & di-
ſtantiam nul-
lam exiſten-
tium eſſe com-
penetrationem.

59. Sit in Fig. 9. Linea AB, ut prius, ad quam linea
quædam PL deveniat in G (pertinet punctum G ad lineam
PL, E ad AB continuatas, & ſibi occurrentes ibidem), & ſive pergat ultra ipſam in GM', ſive retro reſiliat per GM'. Recta C D habebit ordinatam C L, quæ evaneſcet, ubi pun-
cto C abeunte in E, ipſa C D abibit in EF, tum in poſi-
tione ulteriori rectæ perpendicularis HI, vel abibit in ne-
gativam HM, vel retro poſitiva regredietur in HM'. Ubi li-
nea altera cum altera coit, & punctum E alterius cum alte-
rius puncto G congreditur, ordinata CL videtur abire in ni-
hilum ita, ut nihilum, quemadmodum & ſupra innuimus,
ſit limes quidam inter ſeriem ordinatarum poſitivarum CL,
& negativarum HM; vel poſitivarum CL, & iterum poſi-
tivarum HM'. Sed, ſi res altius conſideretur ad metaphy-
ſicum conceptum reducta, in ſitu EF non habetur verum ni-
hilum. In ſitu C D, HI habetur diſtantia quædam puncto-
rum C, L; H, M: in ſitu EF habetur eorundem punctorum
compenetratio. Diſtantia eſt relatio quædam binorum mo-
dorum, quibus bina puncta exiſtunt; compenetratio itidem eſt
relatio binorum modorum, quibus ea exiſtunt, quæ compene-
tratio eſt aliquid reale ejuſdem prorſus generis, cujus eſt di-
ſtantia, conſtituta nimirum per binos reales exiſtendi modos.

21.1.

Fig. 9.
Ad idem perti-
nere ſeriei rea-
lis genus eam
diſtantiam nul-
lam, & ali-
quam.

60. Totum diſcrimen eſt in vocabulis, quæ nos impoſui-
mus. Bini locales exiſtendi modi infinitas numero relationes
poſſunt conſtituere, alii alias. Hæ omnes inter ſe & diffe-
runt, & tamen ſimul etiam plurimum conveniunt; nam reales
ſunt, & in quodam genere congruunt, quod nimirum ſint re-
lationes ortæ a binis localibus exiſtendi modis. Diverſa vero
habent nomina ad arbitrium inſtituta, cum aliæ ex ejuſmodi
relationibus, ut C L, dicantur diſtantiæ poſitivæ, relatio EG
dicatur compenetratio, relationes H M dicantur diſtantiæ ne-
gativæ. Sed quoniam, ut a decem palmis diſtantiæ demptis
5, relinquuntur 5, ita demptis aliis 5, habetur nihil (non
quidem verum nihil, ſed nihil in ratione diſtantiæ a nobis ita
appellatæ, cum remaneat compenetratio); ablatis autem aliis
quinque, remanent quinque palmi diſtantiæ negativæ; iſta o-
mnia realia ſunt, & ad idem genus pertinent; cum eodem
prorſus modo inter ſe differant diſtantia palmorum 10 a diſtan-
tia palmorum 5, hæc a diſtantia nulla, ſed reali, quæ com-
penetrationem importat, & hæc a diſtantia negativa palmorum
5. Nam ex prima illa quantitate eodem modo devenitur ad
haſce poſteriores per continuam ablationem palmorum 5. Eo-
dem autem pacto infinitas ellipſes, ab infinitis hyperbolis uni-
ca interjecta parabola diſcriminat, quæ quidem unica nomen
peculiare ſortita eſt, cum illas numero infinitas, & a ſe invi-
cem admodum diſcrepantes unico vocabulo complectamur; li-
cet altera magis oblonga ab altera minus oblonga plurimum
itidem diverſa ſit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer