Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ ræ legibus ſtabiliendis locum habere non poteſt. Habet lo-
cum laxior quædam inductio, quæ, ut adhiberi poſſit,
debet eſſe ejuſmodi, ut inprimis in omnibus iis caſibus, qui
ad trutinam ita revocari poſſunt, ut deprehendi debeat, an
ea lex obſervetur, eadem in iis omnibus inveniatur, & ii
non exiguo numero ſint; in reliquis vero, ſi quæ pr ima
fronte contraria videantur, re accuratius perſpecta, cum
illa lege poſſint omnia conciliari; licet, an eo potiſſimum
pacto concilientur, immediate innoteſcere, nequaqnam poſ-
ſit. Si eæ conditiones habeantur; inductio ad legem ſtabi-
liendam cenſeri debet idonea. Sic quia videmus corpora
tam multa, quæ habemus præ manibus, aliis corporibus re-
ſiſtere, ne in eorum locum adveniant, & loco cedere, ſi
reſiſtendo ſint imparia, potius, quam eodem perſtare ſimul; impenetrabilitatem corporum admittimus; nec obeſt, quod
quædam corpora videamus intra alia, licet duriſſima, inſi-
nuari, ut oleum in marmora, lumen in cryſtalla, & gem-
mas. Videmus enim hoc phænomenum facile conciliari
cum ipſa impenetrabilitate, dicendo, per vacuos corporum
poros ea corpora permeare. (Num. 135) Præterea, quæ-
cunque proprietates abſolutæ, nimirum quæ relationem non
habent ad noſtros ſenſus, deteguntur generaliter in maſſis
ſenſibilibus corporum, eaſdem ad quaſcunque utcunque exi-
guas particulas debemus transſerre; niſi poſitiva aliqua ratio
obſtet, & niſi ſint ejuſmodi, quæ pendeant a ratione to-
tius, ſeu multitudinis, contradiſtincta a ratione partis. Primum evincitur ex eo, quod magna, & parva ſunt re-
ſpectiva, ac inſenſibilia dicuntur ea, quæ reſpectu noſtræ
molis, & noſtrorum ſenſuum ſunt exigua. Quare ubi agi-
tur de proprietatibus abſolutis non reſpectivis, quæcunque
communia videmus in iis, quæ intra limites continentur no-
bis ſenſibiles, ea debemus cenſere communia etiam infra eos
limites: nam ii limites reſpectu rerum, ut ſunt in ſe, ſunt
accidentales, adeoque ſiqua fuiſſet analogiæ læſio, poterat il-
la multo facilius cadere intra limites nobis ſenſibiles, qui tan-
to laxiores ſunt, quam infra eos, adeo nimirum propinquos
nihilo. Quod nulla ceciderit, indicio eſt, nullam eſſe. Id
indicium non eſt evidens, ſed ad inveſtigationis principia
pertinet, quæ ſi juxta quaſdam prudentes regulas fiat, ſuc-
ceſſum habere ſolet. Cum id indicium fallere poſſit; fieri
poteſt, ut committatur error, ſed contra ipſum errorem habe-
bitur præſumptio, ut etiam in jure appellant, donec poſitiva
ratione evincatur oppoſitum. Hinc addendum fuit, niſi ratio
poſitiva obſtet. Sic contra haſce regulas peccaret, qui dic [?] e-
ret, corpora quidem magna compenetrari, ac replicari, & inertia carere non poſſe, compenetrari tamen poſſe, vel
replicari, vel ſine inertia eſſe exiguas eorum partes. At ſi
proprietas ſit reſpectiva, reſpectu noſtrorum ſenſuum, ex

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer