Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ vis ad negativa, ac vice verſa; quanquam, uti inferius in-
nuam, id ipſum ſit non nihilum revera in ſe ipſo, ſed realis
quidam ſtatus, & habeatur pro nihilo in conſideratione quadam
tantummodo, in qua negativa etiam, qui ſunt veri ſtatus, in ſe
poſitivi, ut ut ad priorem ſeriem pertinentes negativo quodam
modo, negativa appellentur.

21.1.

Tranſitus ſine
ſaltu, etiam a
poſitivis ad ne-
gativa per nihi-
lum, quod ta-
men non eſt ve-
re nihilum, ſed
quidam realis
ſtatus.

38. Expoſita hoc pacto, & vindicata continuitatis lege, eam
in Natura exiſtere plerique Philoſophi arbitrantur, contradicen-
tibus nonnullis, uti ſupra innui. Ego, cum in eam primo in-
quirerem, cenſui, eandem omitti omnino non poſſe; ſi eam,
quam habemus unicam, Naturæ analogiam, & inductionis vim
conſulamus, ope cujus inductionis eam demonſtrare conatus ſum
in pluribus e memoratis diſſertationibus, ac eandem probatio-
nem adhibet Benvenutus in ſua Synopſi Num. 119; in quibus
etiam locis, prout diverſis occaſionibus conſcripta ſunt, repe-
tuntur non nulla.

21.1.

Proponitur pro-
banda exiſten-
tia legis Con-
tinuitatis.

39. Longum hic eſſet ſingula inde excerpere in ordinem re-
dacta: ſatis erit exſcribere diſſertationis De lege Continuitatis
numerum 138. Poſt inductionem petitam præcedente numero
a Geometria, quæ nullum uſpiam habet ſaltum, atque a motu
locali, in quo nunquam ab uno loco ad alium devenitur, niſi
ductu continuo aliquo, unde conſequitur illud, diſtantiam a
dato loco nunquam mutari in aliam, neque denſitatem,
quæ utique a diſtantiis pendet particularum, in aliam, niſi
tranſeundo per intermedias; fit gradus in eo numero ad mo-
tuum velocitates, & ductus, quæ magis hic ad rem faciunt,
nimirum ubi de velocitate agimus non mutanda per ſaltum in
corporum colliſionibus. Sic autem habetur: “ Quin immo in
motibus ipſis continuitas ſervatur etiam in eo, quod motus
omnes in lineis continuis fiunt nuſquam abruptis. Plurimos
ejuſmodi motus videmus. Planetæ, & cometæ in lineis con-
tinuis curſum peragunt ſuum, & omnes retrogradationes
fiunt paullatim, ac in ſtationibus ſemper exiguus quidem mo-
tus, ſed tamen habetur ſemper, atque hinc etiam dies paul-
latim per auroram venit, per veſpertinum crepuſculum abit,
Solis diameter non per ſaltum, ſed continuo motu ſupra ho-
rizontem aſcendit, vel deſcendit. Gravia itidem oblique pro-
jecta in lineis itidem pariter continuis motus exercent ſuos,
nimirum in parabolis, ſecluſa aeris reſiſtentia, vel, ea conſi-
derata, in orbibus ad hyperbolas potius accedentibus, & qui-
dem ſemper cum aliqua exigua obliquitate projiciuntur, cum
infinities infinitam improbabilitatem habeat motus accurate
verticalis inter infinities infinitas inclinationes, licet exi-
guas, & ſub ſenſum non cadentes, fortuito obveniens, qui
quidem motus in hypotheſi Telluris motæ a parabolicis plu-
rimum diſtant, & curvam continuam exhibent etiam pro
caſu projectionis accurate verticalis, quo, quieſcente penitus
Tellure, & nulla ventorum vi deflectente motum, haberetur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer