Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS PRIMA. mento temporis in eo caſu abrumpuntur: nec vero ſunt nihil; licet ſpatium pure imaginarium ſit nihil. Sunt realis affectio
rei mobilis fundata in ipſis modis localiter exiſtendi, qui modi
etiam relationes inducunt diſtantiarum reales utique. Quod
duo corpora magis a ſe ipſis invicem diſtent, vel minus; quod
localiter celerius moveantur, vel lentius; eſt aliquid non ima-
ginarie tantummodo, ſed realiter diverſum: in eo vero per
immediatum contactum ſaltus utique induceretur in eo caſu,
quo ego ſuperius ſum uſus.

21.1.

Objectio a vo-
ce motus aſ
ſumpta pro mu-
tatione: con-
futatio ex rea-
litate motus lo-
calis.

30. Et ſane ſummus noſtri ævi Geometra, & Philoſophus
Mac-Laurinus, cum etiam ipſe colliſionem corporum contem-
platus vidiſſet, nihil eſſe, quod continuitatis legem in colli-
ſione corporum facta per immediatum contactum conſervare,
ac tueri poſſet, ipſam continuitatis legem deſerendam cenſuit,
quam in eo caſu omnino violari affirmavit in eo opere, quod
de Newtoni Compertis inſcripſit, lib. 1, cap. 4. Et ſane
ſunt alii nonnulli, qui ipſam continuitatis legem nequaquam
admiſerint, quos inter Maupertuiſius, vir celeberrimus, ac de
Republica Litteraria optime meritus, abſurdam etiam cenſuit,
& quodammodo inexplicabilem. Eodem nimirum in noſtris
de corporum colliſione contemplationibus devenimus Mac-Lau-
rinus, & ego, ut videremus in ipſa immediatum contactum,
atque impulſionem cum continuitatis lege conciliari non poſſe. At quoniam de impulſione, & immediato corporum contactu
ille ne dubitari quidem poſſe arbitrabatur, (nec vero ſcio, an
alius quiſquam omnem omnium corporum immediatum conta-
ctum ſubducere ſit auſus antea, utcunque aliqui aeris velum,
corporis nimirum alterius, in colliſione intermedium retinue-
rint) continuitatis legem deſeruit, atque infregit.

21.1.

Qui Continu-
itatis legem
ſummoverint.

31. Aſt ego cum ipſam continuitatis legem aliquanto dili-
gentius conſiderarim, & fundamenta, quibus ea innititur, per-
penderim, arbitratus ſum, ipſam omnino e Natura ſubmoveri
non poſſe, qua proinde retenta contactum ipſum immediatum
ſubmovendum cenſui in colliſionibus corporum, ac ea conſe-
ctaria perſecutus, quæ ex ipſa continuitate ſervata ſponte pro-
fluebant, directa ratiocinatione delatus ſum ad eam, quam ſu-
perius expoſui, virium mutuarum legem, quæ conſectaria ſuo
quæque ordine proferam, ubi ipſa, quæ ad continuitatis legem
retinendam argumenta me movent, attigero.

21.1.

Theoriæ exor-
tus, ea lege, uti
fieri debet, re.
tenta.

32. Continuitatis lex, de qua hic agimus, in eo ſita eſt,
uti ſuperius innui, ut quævis quantitas, dum ab una magnitu-
dine ad aliam migrat, debeat tranſire per omnes intermedias
ejuſdem generis magnitudines. Solet etiam idem exprimi no-
minando tranſitum per gradus intermedios, quos quidem gradus
Maupertuiſius ita accepit, quaſi vero quædam exiguæ acceſſio-
nes fierent momento temporis, in quo quidem is cenſuit vio-
lari jam neceſſario legem ipſam, quæ utcunque exiguo ſaltu
utique violatur nihilo minus, quam maximo; cum nimi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer