Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

26. Et quidem ipſi Mechanici vulgo motum tribuunt & ſu-
perficiebus, & lineis, & punctis, ac centri gravitatis motum
ubique nominant Phyſici, quod centrum utique punctum eſt
aliquod, non corpus trina præditum dimenſione, quam iſte
ad motus rationem, & appellationem requirit, ludendo, ut aje-
bam, in verbis. Porro in ejuſmodi motibus extimarum ſaltem
ſuperficierum, vel linearum, vel punctorum, ſaltus omnino com-
mitti debet, ſi ea ad contactum immediatum deveniant cum
illo velocitatum diſcrimine, & continuitatis lex violari.

21.1.

Motum paffim
tribui punctis:
fore, ut in eo
lædatur Conti-
nuitatis lex.

27. Verum hac omni diſquiſitione omiſſa de notione motus,
& maſſæ ſi factum ex velocitate, & maſſa, evaneſcente una e
tribus dimenſionibus, evaneſcit; remanet utique velocitas reli-
quarum dimenſionum, quæ remanet, ſi eæ reapſe remanent,
uti quidem omnino remanent in ſuperficie, & ejus velocitatis
mutatio haberi deberet per ſaltum, ac in ea violari continuita-
tis lex jam toties memorata.

21.1.

Fore, ut ea læ-
datur ſaltem in
velocitate pun-
ctorum.

28. Hæc quidem ita evidentia ſunt, ut omnino dubitari non
poſſit, quin continuitatis lex infringi debeat, & ſaltus in Natu-
ram induci, ubi cum velocitatis diſcrimine ad ſe invicem ac-
cedant corpora, & ad immediatum contactum deveniant, ſi
modo impenetrabilitas corporibus tribuenda ſit, uti revera
eſt. Eam quidem non in integris tantummodo corporibus,
ſed in minimis etiam quibuſque corporum particulis, atque
elementis agnoverunt Phyſici univerſi. Fuit ſane, qui poſt
meam editam Theoriam, ut ipſam vim mei argumenti in-
fringeret, affirmarit, minimas corporum particulas poſt con-
tactum ſuperficierum compenetrari non nihil, & poſt ipſam
compenetrationem mutari velocitates per gradus. At id
ipſum facile demonſtrari poteſt contrarium illi inductioni,
& analogiæ, quam unam habemus in Phyſica inveſtigan-
dis generalibus naturæ legibus idoneam, cujus inductionis
vis quæ ſit, & quibus in locis uſum habeat, quorum lo-
corum unus eſt hic ipſe impenetrabilitatis ad minimas quaſ-
que particulas extendendæ, inferius exponam.

21.1.

Objectio ex
impenetrabili-
tate admiſſa in
minimis parti-
culis, & ejus
confutatio.

29. Fuit itidem e Leibnitianorum familia, qui poſt evulga-
tam Theoriam meam cenſuerit, difficultatem ejuſmodi amove-
ri poſſe dicendo, duas monades ſibi etiam invicem occurrentes
cum velocitatibus quibuſcunque oppoſitis æqualibus, poſt ipſum
contactum pergere moveri ſine locali progreſſione. Eam pro-
greſſionem, ajebat, revera omnino nihil eſſe, ſi a ſpatio percur-
ſo æſtimetur, cum ſpatium ſit nihil; motum utique perſevera-
re, & extingui per gradus, quia per gradus extinguatur energia
illa, qua in ſe mutuo agunt, ſeſe premendo invicem. Is iti-
dem ludit in voce motus, quam adhibet pro mutatione qua-
cunque, & actione, vel actionis modo. Motus localis, & velocitas motus ipſius, ſunt ea, quæ ego quidem adhibeo, & quæ ibi abrumpuntur per ſaltum. Ea, ut evidentiſſime
conſtat, erant aliqua ante contactum, & poſt contactum mo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer