Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ & compreſſione partium fieri poſſe, ut in ipſis corporibus ve-
locitas immutetur per omnes intermedios gradus tranſitu facto,
& omnis argumenti vis eludatur.

21.1.

Objectio petita
a negatione du-
rorum corpo-
rum.

20. At inprimis ea reſponſione uti non poſſunt, quicunque
cum Newtono, & vero etiam cum pleriſque veterum Philoſo-
phorum prima elementa materiæ omnino dura admittunt, & ſolida, cum adhæſione infinita, & impoſſibilitate abſoluta mu-
tationis figuræ. Nam in primis elementis illis ſolidis, & du-
ris, quæ in anteriore adſunt ſequentis corporis parte, & in præ-
cedentis poſteriore, quæ nimirum ſe mutuo immediate con-
tingunt, redit omnis argumenti vis prorſus illæſa.

21.1.

Ea uti non poſ-
ſe, qui admit-
tunt el [?] ementa
ſolida, & du-
ra.

21. Deinde vero illud omnino intelligi ſane non poteſt, quo
pacto corpora omnia partes aliquas poſtremas circa ſuperficiem
non habeant penitus ſolidas, quæ idcirco comprimi omnino non
poſſint. In materia quidem, ſi continua ſit, diviſibilitas in in-
finitum haberi poteſt, & vero etiam debet; at actualis diviſio
in infinitum difficultates ſecum trahit ſane inextricabiles; qua
tamen diviſione in infinitum ii indigent, qui nullam in cor-
poribus admittunt particulam utcunque exiguam compreſſionis
omnis expertem penitus, atque incapacem. Ii enim debent ad-
mittere, particulam quamcunque actu interpoſitis poris diſtin-
ctam, diviſamque in plures pororum ipſorum velut parietes,
poris tamen ipſis iterum diſtinctos. Illud ſane intelligi non
poteſt, qui fiat, ut, ubi e vacuo ſpatio tranſitur ad corpus,
non aliquis continuus haberi debeat alicujus in ſe determinatæ
craſſitudinis paries uſque ad primum porum, poris utique ca-
rens; vel quomodo, quod eodem recidit, nullus ſit extimus, & ſuperficiei externæ omnium proximus porus, qui nimirum, ſi
ſit aliquis, parietem habeat utique poris expertem, & compreſ-
ſionis incapacem, in quo omnis argumenti ſuperioris vis redit
prorſus illæſa.

21.1.

Extenſionem
continuam re-
quirere primos
poros, & pa-
rietes ſolidos,
ac dures.

22. At ea etiam, utcunque penitus inintelligibili, ſententia
admiſſa, redit omnis eadem argumenti vis in ipſa prima, & ul-
tima corporum ſe immediate contingentium ſuperficie, vel ſi
nullæ continuæ ſuperficies congruant, in lineis, vel punctis. Quidquid enim ſit id, in quo contactus fiat, debet utique eſſe
aliquid, quod nimirum impenetrabilitati occaſionem præſtet, & cogat motum in ſequente corpore minui, in præcedente auge-
ri: id, quidquid eſt, in quo exeritur impenetrabilitatis vis, quo
fit immediatus contactus, id ſane velocitatem mutare debet per
ſaltum, ſine tranſitu per intermedia, & in eo continuitatis lex
abrumpi debet, atque labefactari, ſi ad ipſum immediatum con-
tactum cum illo velocitatum diſcrimine deveniatur. Id vero
eſt ſane aliquid in quacunque e ſententiis omnibus continuam
extenſionem tribuentibus materiæ. Eſt nimirum realis affectio
quædam corporis, videlicet ejus limes ultimus realis, ſuperficies,
realis ſuperficiei limes linea, realis lineæ limes punctum, quæ
affectiones utcunque in iis ſententiis ſint prorſus inſeparabiles

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer