Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS PRIMA. valida ratione evinci poſſe exiſtimabam. En autem ratiocina-
tionem ipſam, qua tum quidem primo ſum uſus, ac deinde
novis aliis, atque aliis meditationibus illuſtravi, ac confir-
mavi.

21.1.

Orige ejuſdem
[...] x oppoſitione
impulſus imme-
diati cum lege
Continuitatis.

18. Concipiantur duo corpora æqualia, quæ moveantur in
directum verſus eandem plagam, & id, quod præcedit, habeat
gradus velocitatis 6, id vero, quod ipſum perſequitur, gradus
12. Si hoc poſterius cum ſua illa velocitate illæſa deveniat
ad immediatum contactum cum illo priore; oportebit utique,
ut ipſo momento temporis, quo ad contactum devenerint,
illud poſterius minuat velocitatem ſuam, & illud prius ſuam
augeat, utrumque per [?] ſaltum, abeunte hoc a 12 ad 9, illo a
6 ad 9, ſine ullo tranſitu per intermedios gradus 11, & 7; 10, & 8; 9 {1/2}, & 8 {1/2} & c. Neque enim fieri poteft, ut
per aliquam utcunque exiguam continui temporis particulam
ejuſmodi mutatio fiat per intermedios gradus, durante con-
tactu. Si enim aliquando alterum corpus jam habuit 7 gra-
dus velocitatis, & alterum adhuc retinet 11; toto illo tem-
puſculo, quod effluxit ab initio contactus, quando velocitates
erant 12, & 6, ad id tempus, quo ſunt 11, & 7, corpus ſe-
cundum debuit moveri cum velocitate majore, quam primum,
adeoque plus percurrere ſpatii, quam illud, & proinde anterior
ejus ſuperficies debuit transcurrere ultra illius poſteriorem ſuper-
ficiem, & idcirco pars aliqua corporis ſequentis cum aliqua an-
tecedentis corporis parte compenetrari debuit, quod cum ob im-
penetrabilitatem, quam in materia agnoſcunt paſſim omnes
Phyſici, & quam ipſi tribuendam omnino eſſe, facile evincitur,
fieri omnino non poſſit; oportuit ſane, in ipſo primo initio
contactus, in ipſo indiviſibili momento temporis, quod, inter
tempus continuum præcedens contactum, & ſubſequens, eſt in-
diviſibilis limes, ut punctum apud Geometras eſt limes indiviſi-
bilis inter duo continuæ lineæ ſegmenta, mutatio velocitatum
facta fuerit per ſaltum ſine tranſitu per intermedias, læſa peni-
tus illa continuitatis lege, quæ itum ab una magnitudine ad
aliam ſine tranſitu per intermedias omnino vetat. Quod au-
tem in corporibus æqualibus diximus de tranſitu immediato
utriuſque ad 9 gradus velocitatis, recurrit utique in iiſdem,
vel in utcunque inæqualibus de quovis alio tranſitu ad numeros
quosvis. Nimirum ille poſterioris corporis exceſſus graduum
6 momento temporis auferri debet, ſive imminuta velocitate in
ipſo, ſive aucta in priore, vel in altero imminuta utcunque, & aucta in altero, quod utique ſine ſaltu, qui omiſſis infinitis in-
termediis velocitatibus habeatur, obtineri omnino non poterit.

21.1.

Lęſio legis Con.
tinuitatis neceſ
ſaria, ſi corpus
velocius imme-
diate incurrat
in minus ve-
lox.

19. Sunt, qui difficultatem omnem ſubmoveri poſſe cenſeant,
dicendo, id quidem ita ſe habere debere, ſi corpora dura ha-
beantur, quæ nimirum nullam compreſſionem ſentiant, nullam
mutationem figuræ; & quoniam hæc a multis excluduntur pe-
nitus a Natura; dum ſe duo globi contingunt, introceſſione,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer