Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ bus ordinatis vs, op, bt, ag ex parte attractiva, ut idcireo
nulla habeatur mutatio e poſitivo in negativum, ex attractione
in repulſionem, vel vice verſa; cæterum utraque per ductum
exponitur curvæ continuæ habentis duo crura infinita aſym-
ptotica in ramis ſingulis utrinque in infinitum productis. Ex
hujuſmodi autem virium lege, & ex ſolis principiis Mechani-
cis notiſſimis, nimirum quod ex pluribus viribus, vel motibus
componatur vis, vel motus quidam ope parallelogrammorum,
quorum latera exprimant vires, vel motus componentes, & quod vires ejuſmodi in punctis ſingulis, tempuſculis ſingulis
æqualibus, inducant velocitates, vel motus proportionales ſi-
bi, omnes mihi proſluunt generales, & præcipuæ quæque par-
ticulares proprietates corporum, uti etiam ſuperius innui, nec
ad ſingulares proprietates derivandas in genere affirmo, eas ha-
beri per diverſam combinationem, ſed combinationes ipſas e-
volvo, & geometrice demonſtro, quæ e quibus combinationi-
bus phænomena, & corporum ſpecies oriri debeant. Verum
antequam ea evolvo in parte ſecunda, & tertia, oſtendam in
hac prima, qua via, & quibus poſitivis rationibus ad eam vi-
rium legem devenerim, & qua ratione illam elementorum
materiæ ſimplicitatem eruerim, tum, quæ difficultatem ali-
quam videantur habere poſſe, diſſolvam.

21.1.

Diſcrimen hu-
jus legis viri-
um a gravitate
Newtoniana:
ejus uſus in
phyſica: ordo
Fertractando-
sum .
Fig. 2.

16. Cum anno 1745 De Viribus vivis diſſertationem con-
ſcriberem, & omnia, quæ a viribus vivis repetunt, qui
Leibnitianam tuentur ſententiam, & vero etiam plerique ex
iis, qui per ſolam velocitatem vires vivas metiuntur, repete-
rem immediate a ſola velocitate genita per potentiarum vires,
quæ juxta communem omnium Mechanicorum ſententiam ve-
locitates vel generant, vel utcunque inducunt proportiona-
les ſibi, & tempuſculis, quibus agunt, uti eſt gravitas, ela-
ſticitas, atque aliæ vires ejuſmodi; cœpi aliquanto diligentius
inquirere in eam productionem velocitatis, quæ per impulſum
cenſetur fieri, ubi tota velocitas momento temporis produci
creditur ab iis, qui idcirco percuſſionis vim infinities majo-
rem eſſe cenſent viribus omnibus, quæ preſſionem ſolam mo-
mentis ſingulis exercent. Statim illud mihi ſeſe obtulit, alias
pro percuſſionibus ejuſmodi, quæ nimirum momento tempo-
ris finitam velocitatem [...] inducant, actionum leges haberi de-
bere.

21.1.

Occaſio inve-
niendæ Theoriæ
ex conſideratio-
ne impulſus.

17. Verum re altius conſiderata, mihi illud incidit, ſi re-
cta utamur ratiocinandi methodo, eum agendi modum ſubmo-
vendum eſſe a Natura, quæ nimirum eandem ubique virium
legem, ac eandem agendi rationem adhibeat: impulſum nimi-
rum immediatum alterius corporis in alterum, & immediatam
percuſſionem haberi non poſſe ſine illa productione finitæ velo-
citatis facta momento temporis indiviſibili, & hanc ſine ſal-
tu quodam, & læſione illius, quam legem Continuitatis appel-
lant, quam quidem legem in Natura exiſtere, & quidem ſatis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer