Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ. quod quidem ipſa fortaſſe tanta ſua ſimplicitate effugit huc-
uſque Mechanicorum oculos; niſi forte ne effugerit quidem,
ſed alicubi jam ab alio quopiam inventum, & editum, me,
quod admodum facile fieri poteſt, adhuc latuerit, ex quo the-
oremate & æquilibrium, ac omne vectium genus, & momen-
torum menſura pro machinis, & oſcillationis centrum etiam pro
caſu, quo oſcillatio fit in latus in plano ad axem oſcillationis per-
pendiculari, & centrum percuſſionis ſponte fluunt, & quod ad
fublimiores alias perquiſitiones viam aperit admodum patentem. Cogitaveram ego quidem initio brevi diſſertatiuncula hoc theorema
tantummodo edere cum conſectariis, ac breve Theoriæ meæ
ſpecimen quoddam exponere; ſed paullatim excrevit opuſcu-
lum, ut demum & Theoriam omnem expoſuerim ordine ſuo,
& vindicarim, & ad Mechanicam prius, tum ad Phyſicam fe-
re univerſam applicaverim, ubi & quæ maxime notatu digna
erant, in memoratis diſſertationibus ordine ſuo digeſſi omnia,
& alia adjeci quamplurima, quæ vel olim animo conceperam,
vel modo ſeſe obtulerunt ſeribenti [?] , & omnem hanc rerum far-
raginem animo pervolventi.

21.1.

Qua occaſio-
ne hoc de ipſa
conſcriptum o-
pus.

7. Prima elementa materiæ mihï ſunt puncta prorſus indi-
v iſibilia, & inextenſa, quæ in immenſo vacuo ita diſperſa
[...] unt, ut bina quævis a ſe invicem diſtent per aliquod inter. vallum, quod quidem indefinite augeri poteſt, & minui,
ſed penitus evaneſcere non poteſt, ſine compenetratione i-
pſorum punctorum: eorum enim contiguitatem nullam ad-
mitto poſſibilem; ſed illud arbitror omnino certum, ſi diſtan-
tia duorum materiæ punctorum ſit nulla, idem prorſus ſpatii
vulgo concepti punctum indiviſibile occupari ab utroque de-
bere, & haberi veram, ac omnimodam compenetrationem. Quamobrem non vacuum ego quidem admitto diſſeminatum in
materia, ſed materiam in vacuo diſſeminatam, atque innatantem.

21.1.

Prima elemen-
ta indiviſibilia,
inextenſa, nec
contigua.

8. In hiſce punctis admitto determinationem perſeverandi
in eodem ſſatu quietis, vel motus uniformis in directum in quo ſemel ſint poſita, ſi ſeorſum ſingula in Natura exi-
ſtant; vel ſi alia alibi exiſtant puncta, componendi per no-
tam, & communem methodum compoſitionis virium, & mo-
tuum, parallelogrammorum ope, præcedentem motum cum mo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer