Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS PRIMA. nimis diſtantiis vires admittat non poſitivas, ſive attractivas,
uti Newtonus , ſed negativas, ſive repulſivas, quamvis iti-
dem eo majores in inſinitum, quo diſtantiæ in infinitum
decreſcant. Unde illud neceſſario conſequitur, ut nec cohæ-
ſio a contactu immediato oriatur, quam ego quidem longe a-
liunde deſumo; nec ullus immediatus, & , ut illum appellare
ſoleo, mathematicus materiæ contactus habeatur, quod ſimpli-
citatem, & inextenſionem inducit elementorum, quæ ipſe va-
riarum figurarum voluit, & partibus a ſe invicem diſtinctis
compoſita, quamvis ita cohærentia, ut nulla Naturæ vi diſſol-
vi poſſit compages, & adhæſio labefactari, quæ adhæſio ipſi,
reſpectu virium nobis cognitarum, eſt abſolute infinita.

21.1.

In quo differat
a Newtoniano,
& ipſi præſtet.

5. Quæ ad ejuſmodi Theoriam pertinentia hucuſque ſunt e-
dita, continentur diſſerta [...] ionibus meis, Deviribus vivis, edita
Anno 1745, De Lumine A. 1748, De Lege Continuitatis A. 1754, De Lege virium in natura exiſtentium A. 1755, De di-
viſibilitate materiæ, & principiis corporum A. 1757, ac in meis
Supplementis Stayanæ Philoſophiæ verſibus traditæ, cujus pri-
mus Tomus prodiit A. 1755: eandem autem ſatis dilucide
propoſuit, & ampliſſimum ipſius per omnem Phyſicam demon-
ſtravit uſum vir e noſtra Societate doctiſſimus Carolus Benve-
nutus in ſua Phyſicæ Generalis Synopſi edita Anno 1754. In
ea Synopſi propoſuit idem & meam deductionem æquilibrii bi-
narum maſſarum, viribus parallelis animatarum, quæ ex ipſa
mea Theoria per notiſſimam legem compoſitionis virium, & æqualitatis inter actionem, & reactionem, fere ſponte conſe-
quitur, cujus quidem in ſupplementis illis §. 4. ad lib. 3. mentionem feci, ubi & quæ in diſſertatione De centro Gravi-
tatis edideram, paucis propoſui; & de centro oſcillationis
agens, protuli aliorum methodos præcipuas quaſque, quæipſius
determinationem a ſubſidiariis tantummodo principiis quibuſ-
dam repetunt. Ibidem autem de æquilibrii centro agens il-
lud affirmavi: In Natura Nullæ ſunt rigidæ virgæ, inflexiles,
& omni gravitate, ac inertia carentes, adeoque nec revera ul-
læ leges pro iis conditæ; & ſi ad genuina, & ſimpliciſſima na-
turæ principia res exigatur, invenietur, omnia pendere a compoſi-
tione virium, quibus in ſe invicem agunt particulæ materiæ; a
quibus nimirum viribus omnia Naturæ phænomena proficiſcuntur. Ibidem autem exhibitis aliorum methodis ad centrum oſcilla-
tionis pertinentibus, promiſi, me in quarto ejuſdem Philoſo-
phiæ tomo ex genuinis principiis inveſtigaturum, ut æquilibrii,
ſic itidem oſcillationis centrum.

21.1.

Ubi de ipſ [...]
actum ante; &
quid promiſ-
ſum.

6. Porro cum nuper occaſio ſe mihi præbuiſſet inquirendi
in ipſum oſcillationis centrum ex meis principiis, urgente
Scherffero noſtro viro doctiſſimo, qui in eodem hoc Acade-
mico Societatis Collegio noſtros Matheſim docet; caſu incidi
in theorema ſimpliciſſimum ſane, & admodum elegans, quo
trium maſſarum in ſe mutuo agentium comparantur vires,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer