Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

ram attingo cryſtalli Islandicæ proprietatem, & ejuſdem cauſam, ac num. 502 diffractionem ex-
pono, quæ eſt quædam inchoata refractio, ſive
reflexio.

14.1.

467
471
472

Poſt lucem ex igne derivatam, quæ ad oculos
pertinet, ago breviſſime num. 503 de ſapore, & odore, ac ſequentibus tribus numeris de ſono. tum aliis quatuor de tactu, ubi etiam de frigo-
re, & calore: deinde vero uſque ad num. 514 de
electricitate, ubi totam Franklinianam Theoriam
ex meis principiis explico, eandem ad bina tan-
tummodo reducens principia, quæ ex mea gene-
rali virium Theoria eodem fere pacto deducun-
tur, quo præcipitationes, atque diſſolutiones. De-
mum num. 514, ac 515 magnetiſmum perſequor,
tam directionem explicans, quam attractionem
magneticam.

14.1.

503
504
507
511
514

Hiſce expoſitis, quæ ad particulares etiam pro-
prietates pertinent, iterum a num. 516 ad finem
uſque generalem corporum complector naturam,
& quid materia ſit, quid forma, quæ cenſeri de-
beant eſſentialia, quæ accidentalia attributa, adeo
que quid transformatio ſit, quid alteratio, ſingilla. tim perſequor, & partem hanc tertiam Theoriæ
meæ abſolvo.

14.1.

516

De Appendice ad Metaphyſicam pertinente in-
nuam hic illud tantummodo, me ibi exponere de
anima illud inprimis, quantum ſpiritus a materia
differat, quem nexum anima habeat cum corpo-
re, & quomodo in ipſum agat: tum de D E O,
ipſius & exiſtentiam me pluribus evincere, quæ
nexum habeant cum ipſa Theoria mea, & Sapien-
tiam inprimis, ac Providentiam, ex qua gradum
ad revelationem faciendum innuo tantummodo. Sed
hæc in anteceſſum veluti delibaſſe ſit ſatis.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer