Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

omnia, ubi plura itidem explico ex iis phænome-
nis, quæ pro ipſis viribus vivis afferri ſolent.

13.1.

289

A num. 297 occaſione inde arrepta aggredior quæ-
dam, quæ ad leges continuitatis pertinent, ubique
in motibus ſancte ſervatam, ac oſtendo illud, id-
circo in colliſionibus corporum, ac in motu reflexo,
leges vulgo deſinitas, non niſi proxime tantummo
do obſervari, & uſque ad num. 307 relationes va-
rias perſequor angulorum incidentiæ, & reflexio-
nis, ſive vires conſtanter in acceſſu attrahant, vel
repellant conſtanter, ſive jam attrahant, jam re-
pellant: ubi & illud conſidero, quid accidat, ſi ſca-
brities ſuperſiciei agentis exigua ſit, quid, ſi in-
gens, ac elementa profero, quæ ad luminis refle-
xionem, & refractionem explicandam, definien-
damque ex Mechanica requiritur, relationem iti-
dem vis abſolutæ ad relativam in obliquo gravium
deſcenſu, & nonnulla, quæ ad oſcillationum ac-
curatiorem Theoriam neceſſaria ſunt, prorſus ele-
mentaria, diligenter expono.

13.1.

297

A num. 307 inquiro in trium maſſarum ſyfte-
ma, ubi uſque ad num. 313 theoremata evolvo
plura, quæ pertinent ad directionem virium in ſingu-
lis compoſitarum e binis reliquarum actionibus, ut
illud, eas directiones vel eſſe inter ſe parallelas, vel,
ſi utrinque indefinite producantur, per quoddam
commune punctum tranſire omnes: tum uſque ad 321
theoremata alia plura, quæ pertinent ad earumdem
compoſitarum virium rationem ad ſe invicem, ut
illud & ſimplex, & elegans, binarum maſſarum vi-
res acceleratrices eſſe ſemper in ratione compoſita
ex tribus reciprocis rationibus, diſtantiæ ipſarum a
maſſa tertia, ſinus anguli, quem ſingularum dire-
ctio continet cum ſua ejuſmodi diſtantia, & maſſæ
ipſius eam habentis compoſitam vim, ad diſtan-
tiam, ſinum, maſſam alteram; vires autem motrices
habere tantummodo priores rationes duas eliſa tertia.

13.1.

307
313

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer