Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

binis numeris caſum evolvo notatu digniſſimum,
in quo mutata ſola poſitione binorum punctorum,
punctum tertium per idem quoddam intervallum,
ſitum in eadem diſtantia a medio eorum interval-
lo, vel perpetuo attrahitur, vel perpetuo repelli-
tur, vel nec attrahitur, nec repellitur; cujusmodi
diſcrimen cum in maſſis haberi debeat multo ma-
jus, illud indico num. 222, quantus inde itidem
in Phyſicam uſus proveniat.

13.1.

204
209
214
221
222

Hic jam num. 223 a viribus binorum punctorum
tranſeo ad conſiderandum totum ipſorum ſyſtema,
& uſque ad num. 228 contemplor tria puncta in
directum ſita, ex quorum mutuis viribus relatio-
nes quædam exurgunt, quæ multo generaliores
redduntur inferius, ubi in tribus etiam punctis tan-
tummodo adumbrantur, quæ pertinent ad virgas ri-
gidas, flexiles, elaſticas, ac ad vectem, & ad alia
plura, quæ itidem inferius, ubi de maſſis, multo
generaliora fiunt. Demum uſque ad num. 238 con-
templor tria puncta poſita non in directum, ſive
in æquilibrio ſint, ſive in perimetro ellipſium
quarundam, vel curvarum aliarum; in quibus mi-
ra occurrit analogia limitum quorundam cum li-
mitibus, quos habent bina puncta in axe curvæ
primigeniæ ad ſe invicem, atque ibidem multo ma-
jor varietas caſuum indicatur pro maſſis, & ſpe-
cimen applicationis exhibetur ad ſoliditatem, & li-
quationem per celerem inteſtinum motum punctis
impreſſum. Sequentibus autem binis numeris ge-
neralia quædam expono de ſyſtemate punctorum
quatuor cum applicatione ad virgas ſolidas, rigi-
das, flexiles, ac ordines particularum varios exhi-
beo per pyramides, quarum infimæ ex punctis
quatuor, ſuperiores ex quatuor pyramidibus ſin-
gulæ coaleſcant.

13.1.

223
228
238

A num. 240 ad maſſas gradu facto uſque a num. 264 conſidero, quæ ad centrum gravitatis pertinent,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer