Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

ut puncta inextenſa, & a ſe invicem diſtantia, in
maſſam coaleſcant, quantum libet, cohærentem, & iis proprietatibus præditam, quas in corporibus ex-
perimur, quod tamen ad tertiam partem pertinet,
ibi multo uberius pertractandum: ac ibi quidem
primam hanc partem abſolvo.

12.1.

153
165

13. PARS II.

NUm. 166 hujus partis argumentum propono; ſequenti vero 167, quæ potiſſimum in curva
virium conſideranda ſint, enuncio. Eorum conſi-
derationem aggreſſus, primo quidem uſque ad num. 172 in ipſos arcus inquiro, quorum alii attracti-
vi, alii repulſivi, alii aſymptotici, ubi caſuum oc-
currit mira multitudo, & in quibuſdam conſecta-
ria notatu digna, ut & illud, cum ejus formæ
curva plurium aſymptotorum eſſe poſſit, Mundo-
rum prorſus ſimilium ſeriem poſſe oriri, quorum
alter reſpectu alterius vices agat unius, & indiſ-
ſolubilis elementi. Ad num. 179 areas contem-
plor arcubus clauſas, quæ reſpondentes ſegmen-
to axis cuicunque, eſſe poſſunt magnitudine ut-
cunque magnæ, vel parvæ, ſunt autem menſura
incrementi, vel decrementi quadrati velocita-
tum. Ad num 189 inquiro in appulſus curvæ ad
axem, five is ibi ſecetur ab eadem (quo caſu
habentur tranſitus vel a repulſione ad attractio-
nem, vel ab attractione ad repulſionem, quos di-
co limites, & quorum maximus eſt in tota mea
Theoria uſus), ſive tangatur, & curva retro re-
deat, ubi etiam pro appulſibus conſidero receſſus
in infinitum per arcus aſymptoticos, & qui tranſ-
itus, ſive limites, oriantur inde, vel in Natura
admitti poſſint, evolvo.

13.1.

166
168
172
179

Num. 189 a conſideratione curvæ ad punctorum
combinationem gradum facio, ac primo quidem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer