Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

EPISTOLA illi manenti immotæ tempuſculo, quo motus ſiſtitur, quam re. ctam hic appellabimus axem rotationis, in planum ipſi perpen-
diculare tranſiens per centrum gravitatis, & in figura 64 expri-
matur id planum ipſo plano ſchematis: ſit autem ibidem P cen-
trum rotationis, per quod tranſeat axis ille, ſit G centrum gra-
vitatis, & A una ex maſſis. Conſideretur quoddam punctum
Q aſſumptum in ipſa recta P Q, & aliud extra ipſam, ac ſin-
gularum maſſarum motus concipiatur reſolutus in duos, alterum
perpendicularem rectæ P G agentem directione A a, alterum i-
pſi parallelum agentem directione P G, ac velocitas abſoluta
puncti Q dicatur V.

30.1.

Propoſitio pro-
blematis, &
præparatio ad
ſolutionem.

107. Erit P Q. P A: : V. {P A x V/P Q}, quæ erit velocitas ab-
ſoluta maſſæ A. Erit autem P A. P a : :{P A/Q A} x V. {P a/Q A} x V,
quæ erit velocitas ſecundum directionem Aa, & P A. Aa
: : {P A/P Q} x V. {Aa/P Q} x V, quæ erit velocitas ſecundum directio-
nem P G. Nam in compoſitione, & reſolutione motuum, ſi
rectæ perpendiculares directionibus motus compoſiti, & bino-
rum componentium conſtituant triangulum, ſunt motus ipſi,
ut latera ejus trianguli ipſis reſpondentia, velocitas autem abſo-
luta eſt perpendicularis ad A P. Inde vero bini motus ſecun-
dum eas duas directiones erunt {P a/P Q} x A x V, & {A a/P Q} x A x V.

30.1.

Definitio velo-
citatis abſolu-
tæ, & relati-
varum cujuſvis
maſſæ.
Evaneſcentia
fummæ deter-
minans proble-
ma.

108. Jam vero ſumma omnium {A a/P Q} x A x V eſt zero, cum
ob naturam centri gravitatis ſumma omnium A a x A ſit æqua-
lis zero, & {V/P Q} ſit quantitas data. Quare ſi per vim externam
applicatam cuidam puncto Q, & mutuas actiones ſiſtatur ſum-
ma omnium motuum {P a/P Q} x A x V, fiſtetur totus ſyſtematis
motus, reliqua ſumma eliſa per ſolas vires mutuas, quarum ni-
mirum ſumma eſt itidem zero.

Inventio ſum-
mæ ipſius æ-
quandæ nihi-
lo.

109. Ut habeatur id ipſum punctum Q, concipiatur quævis
maſſa A connexa cum eo, & cum puncto P, vel cum maſſis
ibidem conceptis, & ſumma omnium motuum, qui ex nexu
derivantur in Q, dum extinguitur is motus in omnibus A,
debet elidi per vim externam, ſumma vero omnium prove-
nientium in P, ubi nulla vis externa agit, debet elidi per ſeſe. Hæc igitur poſterior ſumma erit inveſtiganda, & ponenda
= o.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer