Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

29. § V. De Æquilibrio binarum maſſarum connexarum
invicem per bina alia puncta

86. COntinetur autem, quod pertinet ad momentum in
vecte, & ad æquilibrium, ſequentis problematis
ſolutione. Sit in fig. 75 quivis numerus punctorum materiæ
in A, qui dicatur A, in D quivis alius, qui dicatur D, & puncta ea omnia ſecundum directiones AZ, DX parallelas
rectæ datæ CF ſollicitentur ſimul viribus, quæ ſint æquales
inter omnia puncta ſita in A, itidem inter omnia ſita in D,
licet vires in A ſint utcunque diverſæ a viribus in D. Sint
autem in C, & B bina puncta, quæ in ſe invicem, & in
illa puncta ſita in A, & D mutuo agant, ac ejuſmodi mutuis
actionibus impediri debeat omnis actio virium illarum in A,
& D, & omnis motus puncti B: motus autem puncti C im-
pediri debeat actione contraria ſulcri cujuſdam, in quod ipſum
agat ſecundum directionem compoſitam ex actionibus omnium
virium, quas habet: quæritur ratio, quam habere debent ſum-
mæ virium A, & D ad hoc, ut habeatur id æquilibrium, & quantitas, ac quæritur directio vis, qua fulcrum urgeri debet a
puncto C.

29.1.

Propoſitio pro-
blematis de æ-
quilibrio pun-
ctorum qua-
tuor, quorum
bina extrema
habeant quaſ [?] -
cunque maſſas
cum viribus ex-
ternis ſibi pro-
portionalibus,
& altera e me-
diis vim a ful.
cro.
Fig. 75.

87. Exprimant AZ, & DX vires illas parallelas ſingulo-
rum punctorum poſitorum in A, & D. Ut ipſæ elidantur,
debebunt in iis haberi vires AG, DK contrariæ, & æquales
ipſis AZ, DX. Quoniam eæ debent oriri a ſolis actionibus
punctorum C, & B agentium in A ſecundum rectas AC,
AB, & in D ſecundum rectas DC, DB, ductis ex G rectis
GI, GH parallelis BA, AC uſque ad rectas AC, BA, & ex K rectis KM, KL parallelis BD, DC, uſque ad re-
ctas DC, BD; patet, in A vim AG debere componi ex
viribus AI, AH, quarum prima quodvis punctum in A
repellat a C, ſecunda attrahat ad B, & in D vim DK com-
poni itidem ex viribus DM, DL, quarum prima quodvis
punctum ſitum in D repellat a C, ſecunda attrahat ad B. Hinc ob actionem reactioni æqualem debebit punctum C re-
pelli a quovis puncto ſito in A ſecundum directionem AC
vi æquali IA, & a quovis puncto ſito in D ſecundum directio-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer