Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

28. § IV.
Contra vires in minimis diſtantiis attractivas, &
excreſcentes in infinitum.

77 AT præterea contra folam attractionem plures [...] aben-
tur difficultates, quæ per gradus creſcunt. Nam in-
primis ſi eæ imminutis utcunque diſtantiis agant, augent ve-
locitatem uſque ad contactum, ad quem ubi deventum eſt,
incrementum velocitatis ibi per ſaltum abrumpitur, & ubi
maxima eſt, ibi perpetuo incaſſum nituntur partes ad ulterio-
rem effectum habendum, & neceſſario irritos conatus edunt.

28.1.

Prima difficul [?] -
tas ex eo, quod
ubi conatus de-
beret eſſe ma-
ximus in appul-
ſu, debeat eſſe
nullus, vel irri-
tus.

78. Quod ſi in infinitum imminuta diſtantia, creſcant in ali-
qua ratione diſtantiarum reciproca; multæ itidem difficulta-
tes habentur, quæ noſtram oppoſitam ſententiam confirmant. Inprimis in ea hypotheſi virium deveniri poteſt ad conta-
ctum, in quo vis, ſublata omni diſtantia, debet augeri in
infinitum magis, quam eſſet in aliqua diſtantia. Porro nos
putamus accurate demonſtrari, nullas quantitates exiſtere poſ-
ſe, quæ in ſe infinitæ ſint, aut infinite parvæ. Hinc autem
ſtatim habemus abſurdum, quod nimirum ſi vires in aliqua
diſtantia aliquid ſunt, in contactu debeant eſſe abſolute infi-
nitæ

28.1.

Secunda, ſi ra-
tio ſit recipro-
ca diſtantiæ a
vi abſolute infi-
nita, ad quam
deveniri debe-
ret.

79. Augetur difficultas, ſi debeat ratio reciproca eſſe ma-
jor, quam ſimplex (ut ad gravitatem requiritur reciproca
duplicata, ad cohæſionem adhuc major) & ad bina puncta
pertineat. Nam illa puncta in ipſo congreſſu devenient ad
velocitatem abſolute inſinitam. Velocitas autem abſolute infi-
nita eſt impoſſibilis, cum ea requirat ſpatium finitum percur-
ſum momento temporis, adeoque replicationem, ſive extenſio-
nem ſimultaneam per ſpatium finitum diviſibile, & quovis
finito tempore requirat ſpatium infinitum, quod cum inter bi-
na puncta interjacere non poſſit, requireret ex natura ſua, ut
punctum ejuſmodi velocitatem adeptum nuſquam eſſet.

28.1.

Tertia ex eo,
quod, ſi ſit major
quam ſimplex,
debeat in con-
tactu deveniri
etiam ad velo-
citatem inſini-
tam.

80. Accedunt plurima abſurda, ad quæ ejuſmodi leges nos
deducunt. Tendat punctum aliquod in fig. 72 in centrum F
in ratione reciproca duplicata diſtantiarum, & ex A proji-
ciatur directione A B perpendiculari ad A F, cum veloci-
tate ſatis exigua: deſcribet Ellipſim A C D E, cujus focus erit
F, & ſemper regredietur ad A. Decreſcat velocitas A B
per gradus, donec demum evaneſcat. Semper [...] agis arcta-
tur Ellipſis, & vertex D accedit ad focum F, in quem de-
mum recidit abeunte Ellipſi in rectam A F. Videtur igitur id

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer