Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

APPENDIX Optimiſmi defenſoribus aſſentior, qui Mundum hunc, in qu [...]
vivimus, & cujus pars ſumus, omnium perſectiſſimum eſſe
arbitrantur, ac Deum faciunt natura ſua determinatum ad id
creandum quod perfectiſſimum ſit, ac eo ordine, qui perfe-
ctiſſimus ſit. Id ſane nec fieri poſſe arbitror: cum nimirum
in quovis poſſibilium genere ſeriem agnoſcam finitorum tan-
tummodo, quanquam in infinitum productam, ut num. 90. expoſui, in qua, ut in diſtantiis duorum punctorum nulla eſt
minima, nulla maxima; ita ibidem nulla ſit perfectionis maxi-
mæ, nulla minimæ, ſed quavis finita perfectione utcunque ma-
gna, vel parva, ſit alia perfectio major, vel minor: unde fit,
ut quancunque ſeligat Naturæ Auctor, neceſſario debeat alias
majores omittere: nec vero ejus potentiæ illud officit, quod
creare non poſſit optimum, aut maximum, ut nec officit,
quod non poſſit ſimul creare totum, quodcunque creare pot-
eſt: nam id eo evadit, ut non poſſit ſe in eum ſtatum redi-
gere, in quo nihil melius, aut majus, vel abſolute nihil aliud
creare poſſit: nec officit aut ſapientiæ, aut bonitati infinitæ,
quod optimum non ſeligat, ubi optimum eſt nullum.

24.1.

Mundum non
eſſe poſſibi-
lium optimum,
cum in poſſi-
bilibus nullus
terminus ſit ul-
timus: nec of-
ficere ſapientiæ,
ac bonitati infi-
nitæ, quod non
fecerit, nec po-
tentiæ, quod
non potuerit id
facere.

556. Ex alia parte determinatio illa ad optimum, & liberta-
tem Divinam tollit, & contingentiam rerum omnium, cum,
quæ exiſtunt, neceſſaria fiant, quæ non exiſtunt, evadant im-
poſſibilia: ac præterea nobis quodammodo in illa hypotheſi
debemus, quod exiſtimus, non illi. Qui enim potuit non exi-
ftere id, quod habuit pro ſua exiſtentia rationem præ valen-
tem, quam Naturæ Auctor cum viderit, non potuerit non
ſequi, nec vero potuerit non videre? Qui exiſtere potuit id,
quod eandem habuit non exiſtendi neceſſitatem? Quid vero il-
li pro noſtra exiſtentia debeamus, qui nos condidit idcirco,
quia in nobis invenit meritum majus, quam in iis, quos
omiſit, & a ſua ipſius natura neceſſario determinatus fuit, & adactus ad obſequendum ipſi huic noſtro intrinſeco, & eſſen-
tiali merito prævalenti? Diſtinguendum eſt inter hæc duo: unum eſſe alio melius, & eſſe melius creare potius unum,
quam aliud. Illud primum habetur ubique, hoc ſecundum
nuſquam, ſed æque bonum eſt creare, vel non creare quod-
cunque, quod phy ſicam bonitatem quancunque habeat, ut-
cunque majorem, vel minorem alio quovis omiſſo: ſolum enim
Divinæ libertatis exercitium infinities perfectius eſt quavis per-
fectione creata, quæ idcirco nullum poteſt offerre Divinæ li-
bertati meritum determinativum ad ſe creandum.

24.1.

Quam multa
peſſima conſe-
ctaria ſecum
trahat ſenten-
tia Mundi per-
fecti ſſimi.

557. Cum ea infinita libertate Divina componitur tamen
illud, quod ad ſapientiam pertinet, ut ad eos fines, quos ſibi
pro liberrimo ſuo arbitrio præfixit Deus, media ſemper apta
debeat ſeligere, quæ finem propoſitum ſruſtrari non ſinant. Porro hæc media etiam in noſtrum bonum ſelegit plurima,
dum totam Naturam conderet, quod quem a nobis exigat
beneficiorum memorem, & gratum animum, quem etiam tan-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer