Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

DE ANIMA, & DEO. ſi ea repente deficeret; quo noſter inceſſus, quo ſitus viſce-
rum, quo aer ipſe ſua elaſticitate diſſiliens? Homo hominem
arreptum a Tellure, & utcunque exigua impulſum vi, vel uno
etiam oris flatu impetitum, ab hominum omnium commercio
in infinitum expelleret, nunquam per totam æternitatem redi-
turum.

24.1.

Quanta ſapien-
tia opus fuerit
ad ſeligendum
numerum, & or-
dinem puncto-
rum, & legem
virium.

553. Sed quid ego hæc ſingularia perſequor? quanta Geo-
metria opus ſuit ad eas combinationes inveniendas, quæ tot or-
ganica nobis corpora exhiberent, tot arbores, & flores educe-
rent, tot brutis animantibus, & hominibus tam multa vitæ in-
ſtrumenta ſubminiſtrarent? Pro fronde unica efformanda quan-
ta c gnitione opus fuit, & providentia, ut motus omnes per
tot ſæcula perdurantes, & cum omnibus aliis motibus tam ar-
cte connexi illas individuas materiæ particulas eo adducerent,
ut illam demum, illo determinato tempore frondem illius de-
terminatæ curvaturæ producerent? quid autem hoc ipſum re-
ſpectu eorum, ad quæ nulli noſtri ſenſus pervadunt, quæ lon-
giſſime ſupra teleſcopiorum, & infra microſcopiorum poteſta-
tem latent? Quid reſpectu eorum, quæ nulla poſſumus con-
templatione aſſequi, quorum nobis nullam omnino licet, ne
leviſſimam quidem conjecturam adipiſci, de quibus idcirco, ut
phraſi utar, quam alibi ad aliquid ejuſdem generis exprimen-
dum adhibui, de quibus inquam, hoc ipſum, ignorari ea a
nobis, ignoramus? Ille profecto unus immenſam Divini Crea-
toris potentiam, ſapientiam, providentiam humanæ mentis ca-
ptum omnem longiſſime ſuperantes, ignorare poteſt, qui pe-
nitus mente cæcutit, vel ſibi ipſi oculos eruit, & omnem
mentis obtundit vim, qui Natura altiſſimis undique inclaman-
te vocibus aures occludit ſibi, ne quid audiat, vel potius (nam
occludere non eſt ſatis) & cochleam, & tympanum, & quid-
quid ad auditum utcunque confert, proſcindit, dilacerat, eruit,
ac a ſe longiſſime projectum amovet.

24.1.

Congeries eo-
rum, quæ evin-
cunt in eligente
potentiam, fa-
pientiam, pro-
videntiam, im-
menſas.

554. Sed in hac tanta eligentis, ac omnia providentis Su-
premi Conditoris ſapientia, atque exequentis potentia, quam
admirari debemus perpetuo, & venerari, illud adhuc magis
cogitandum eſt nobis, quantum inde in noſtros etiam uſus pro-
manarit, quos utique reſpexit ille, qui videt omnia, & fines
ſibi iſtos omnes conftituit, qui per ea omnia & noſtræ ipſi
exiſtentiæ viam ſtravit, ac nos præ infinitis aliis hominibus,
qui exiſtere utique poterant, elegit ab ipſo Mundi exordio,
motus omnes, ad horum, quibus utimur, organorum forma-
tionem diſpoſuit, præter ea tam multa, quæ ad tuendam, & conſervandam hanc vitam, ad tot commoda, & vero etiam
voluptates conducerent. Nam illud omnino credendum firmiſ-
ſime, non ſolum ea omnia vidiſſe unico intuitu Auctorem
Naturæ, ſed omnes eos animo ſibi conſtitutos habuiſſe fines,
ad quos conducunt media, quæ videmus adhibita.

24.1.

Quid proſpi-
ciendum fuerit
pro noſtra exi-
ſtentia, & no-
ſtris commodis:
quantum ipfi
inde ſimus ob-
ſtricti.

555. Haud ego quidem Leibnitianis, & aliis quibuſcunque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer