Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

APPENDIX duo ſtatu reſpondente cuivis momento temporis, & multo
magis pro quavis individua ſerie reſpondente cuivis continuo
tempori, improbabilitas determinatæ ipſius exiſtentiæ eſt infi-
nita, & nos deberemus eſſe certi de ejus non exiſtentia, niſi
determinaretur ab infinito determinante, & niſi ejus determi-
nationis notitiam nos haberemus. Sic ſi in urna ſint nomi-
na centum, & unum, & agatur de uno determinato, an ex-
tractum inde prodierit, centuplo major eſt improbabilitas ipſi
contraria: ſi mille, & unum, millecupla: ſi numerus ſit inſini-
tus; improbabilitas erit infinita, quæ in certitudinem tranſit: ſed ſi quis viderit extractionem, & nobis nunciet; tota im-
probabilitas illa repente corruit. Verum & in hoc exemplo
individua illa determinatio a creato agente non habebitur in-
ter infinitas poſſibiles, niſi ex legibus ab infinito determinante
jam determinatis in Natura, & ab ejuſdem determinatione ad
individuum, uti paullo ante dicebamus de individuæ figuræ
electione pro ſtatua.

24.1.

Infinita im-
probabilitas.
quæ hic occur-
rit, a quo uno
vinci poffit: ni-
mirum a ſolo
infinite libero.

552. Porro qui aliquanto diligentius perpenderit vel illa
pauca, quæ adnotavimus neceſſaria in diſtributione puncto-
rum ad efformanda diverſa particularum genera, quæ exhi-
beant diverſa corpora, videbit ſane, quanta ſapientia, & potentia ſit opus ad ea omnia perſpicienda, eligenda, præ-
ſtanda. Quid vero, ubi cogitet, quanta altiſſimorum Pro-
blematum indeterminatio occurrat in infinito illo combina-
tionum poſſibilium numero, & quanta cognitione opus fue-
rit ad eligendas illas potiſſimum, quæ neceſſariæ erant ad
hanc uſque adeo inter ſe connexorum phænomenorum ſe-
riem exhibendam? Cogitet, quid una lux præſtare debeat,
ut ſe propaget ſine occurſu, ut diverſam pro diverſis co-
loribus refrangibilitatem habeat, & diverſa vicium interval-
la, ut calorem, & igneas fermentationes excitet: interea
vero aptandus fuit corporum textus, & laminarum craſſitu-
do ad ea potiſſimum remittenda radiorum genera, quæ illos
determinatos colores exhiberent ſine ceterarum & alterationum,
& transformationum jactura, diſponendæ oculorum partes,
ut imago pingeretur in fundo, & propagaretur ad cerebrum,
ac ſimul nutritioni daretur locus, & alia ejuſmodi præſtan-
da ſexcenta. Quid unus aer, qui ſimul pro ſono, pro re-
ſpiratione, & vero etiam nutritione animalium, pro diurni
caloris conſervatione per noctem, pro ventis ad navigatio-
nem, pro vaporibus continendis ad pluvias, pro innumeris
aliis uſibus eſt conditus? Quid gravitas, qua perennes fiunt
planetarum motus, & cometarum, qua omnia compacta,
& coadunata in ipſorum globis, qua una ſuis maria con-
tinentur littoribus, & currunt fluvii, imber in terram deci-
dit, & eam irrigat, ac f [...] [...] cundat, ſua mole ædificia conſi-
ſtunt, temporis menſuram exhibent pendulorum oſcillationes?

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer