Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

DE ANIMA, & DEO. Ergo nihil habemus adhuc in ipſo ſecundum ſe conſiderato de-
terminationis ad e [?] xiſtendum pro poſtremo illo ſtatu. Quod de
ſecundo diximus, dicendum de tertio præcedente, qui deter-
minationem debet accipere a quarto, adeoque in ſe nullam
habet determinationem pro exiſtentia ſui, nec idcirco ullam
pro exiſtentia poſtremi. Verum eodem pacto progrediendo
in infinitum, habemus infinitam ſeriem ſtatuum, in quorum
ſingulis habemus merum nihil in ordine ad determinatam exi-
ſtentiam poſtremi ſtatus. Summa autem omnium nihilorum
utcunque numero infinitorum eſt nihil: jam diu enim conſti-
tit, illum Guidonis Grandi, utut ſummi Geometræ, paralo-
giſmum fuiſſe, quo ex expreſſione ſeriei parallelæ ortæ per
diviſionem {1/1+1} intulit ſummam infinitorum zero eſſe revera
æqualem dimidio. Non poteſt igitur illa ſeries per ſe deter-
minare exiſtentiam cujuſcunque certi ſui termini, adeoque nec
tota ipſa poteſt determinate exiſtere, niſi ab ente extra ipſam
poſito determinetur.

24.1.

Validiſſima ab
impoſſibilitate
ſeriei infinitæ
terminorum, in
qua alii ab aliis
determinentur
ad exiſtendum
ſine extrinſeco
determinante:
ea hic demon-
ſtratur.

549. Hoc quidem argumento jam ab annis multis uti ſoleo,
quod & cum aliis pluribus communicavi, neque id ab uſitato
argumento, quo rejicitur ſeries contingentium infinita ſine ente
extrinſeco dante exiſtentiam ſeriei toti, in alio diſſert, quam in
eo, quod a contingentia res ad determinationem eſt translata,
& a defectu determinationis pro ſua cujuſque exiſtentia res eſt
translata ad defectum determinationis pro exiſtentia unius de-
terminati ſtatus aſſumpti pro poſtremo: id autem præſtiti, ne
eludatur argumentum dicendo, in tota ſerie haberi determina-
tionem ad ipſam totam, cum pro quovis termino habeatur
determinatio intra eandem ſeriem, nimirum in termino præce-
dente. Illa reductione ad vim determinativam exiſtentiæ po-
ſtremi quæſitam per omnem ſeriem, devenitur ad ſeriem nihi-
lorum reſpectu ipſius, quorum ſumma adhuc eſt nihilum.

24.1.

In quo hoc ar-
gumentum dif-
terat a commu-
ni adhibente im-
poſſibilitatem ſe-
riei contingen-
tium ſine ente
neceſſario.

550. Jam vero hoc ens extrinſecum ſeriei ipſi, quod hanc
ſeriem elegit præ ſeriebus aliis infinitis ejuſdem generis, infini-
tam habere debet determinativam, & electivam vim, ut u-
nam illam ex infinitis ſeligat. Idem autem & cognitionem
habere debuit, & ſapientiam, ut hanc ſeriem ordinatam inter
inordinatas ſelegerit: ſi enim ſine cognitione, & electione egiſſet,
infinities probabilius fuiſſet, ab illo determinatum iri aliquam
ex inordinatis, quam unam ex ordinatis, ut hanc; cum nimi-
rum ratio inordinatarum ad ordinatas ſit infinita, & quidem
ordinis altiſſimi, adeoque & exceſſus pro babilitatis pro cogni-
tione, & ſapientia, ac libera electione ſupra probabilitatem pro
cæco agendi modo, fataliſmo, & neceſſitate, ſit infinitus, qui
idcirco certitudinem inducit.

24.1.

Attributa, quæ
Ens extrinſe-
cum habere de-
bet.

551. Atque hic notandum & illud, pro quovis indivi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer