Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

qui elementares corporum particulas aſſumunt pror-
ſus duras: qui autem omnes utcunque parvas cor-
porum particulas molles admittunt, vel elaſticas,
difficultatem non effugiunt, ſed transferunt ad pri-
mas ſuperficies, vel puncta, in quibus committere-
tur omnino ſaltus, & lex continuitatis violaretur: ibidem quendam verborum luſum evolvo, fruſtra
adhibitum ad eludendam argumenti mei vim.

12.1.

19

Sequentibus num. 28 & 29 binas alias reſponſio
nes rejicio aliorum, quarum altera, ut mei argu-
menti vis elidatur, affirmat quiſpiam, prima mate-
riæ elementa compenetrari, altera dicuntur materiæ
puncta adhuc moveri ad ſe invicem, ubi localiter
omnino quieſcunt, & contra primum effugium evinco
impenetrabilitatem ex inductione: contra ſecundum
expono æquivocationem quandam in ſignificatione
vocis motus, cui æquivocationi totum innititur.

12.1.

28

Hinc num. 30, & 31 oſtendo, in quo a Mac-Lau-
rino diſſentiam, qui conſiderata eadem, quam ego
contemplatus ſum, colliſione corporum, concluſit,
continuitatis legem violari, cum ego eandem illæ-
ſam eſſe debere ratus ad totam devenerim Theo-
riam meam.

12.1.

30

Hic igitur, ut meæ deductionis vim exponam, in
ipſam continuitatis legem inquiro, ac a num. 32 ad
38 expono, quid ipſa ſit, quid mutatio continua per
gradus omnes intermedios, quæ nimirum excludat
omnem ſaltum ab una magnitudine ad aliam ſine
tranſitu per intermedias, ac Geometriam etiam ad
explicationem rei in ſubſidium advoco: tum eam
probo primum ex inductione, ac in ipſum inductio-
nis principium inquirens uſque ad num. 44, ex-
hibeo, unde habeatur ejuſdem principii vis, ac
ubi id adhiberi poſſit, rem ipſam illuſtrans exem-
plo impenetrabilitatis erutæ paſſim per inductio-
nem, donec demum ejus vim applicem ad legem
continuitatis demonſtrandam: ac ſequentibus nu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer