Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

APPENDIX mæ voluntate progreditur, moveri utique cum ipſo debet ne-
ceſſario & anima, ac illam eandem reſpectivam ſedem tene-
re, & corpus comitari ubique. Diſſoluto autem eo nexu or-
ganicorum inſtrumentorum, abit illico, & a corpore, jam
ſuis inepto uſibus, diſcedit. At in eo hæc virium lex loca-
lem motum animæ reſpiciens plurimum differt a viribus ma-
teriæ quod nec in infinitum protenditur, ſed ad certam quan-
dam ſatis exiguam diſtantiam, nec illam habet tantam recipro-
cationem determinationis ad acceſſum, & receſſum cum tot il-
lis limitibus, vel ſaltem nullum earum rerum habemus indi-
cium. Fortaſſe nec in minimis diſtantiis a quovis materiæ
puncto determinationem ullam habet ad receſſum, cum potius
ipſa compenetrari cum materia poſſe videatur: nam ex phæno-
menis nec illud certo colligi poſſe arbitror, an cum ullo ma-
teriæ puncto compenetretur. Deinde nec hujuſmodi vires ha-
bet perennes, & immutabiles, pereunt enim deſtructa organi-
zatione corporis, nec eas habet, cum ſuis ſimilibus, nimirum
cum aliis animabus, cum quibus idcirco nec impenetrabilitatem
habet, nec illos nexus cohæſionum, ex quibus materiæ ſenſibili-
tas oritur. Atque ex iis tam multis diſcriminibus, & tam in-
ſignibus, ſatis luculenter patet, quam longe hæc etiam lex per-
tinens ad unionem animæ cum corpore a materiali mechanif-
mo diſtet, & penitus remota ſit.

24.1.

Tertium ge-
nus in quo con-
veniat cum ne-
xu mu [...] uo in-
ter puocta ma-
teriæ, & in quo
ab eo plurimum
differat.

534. Ubi ſit animæ ſedes, ex puris phænomenis certo noſſe
omnino non poſſumus: an nimirum ea ſit præſens certo cuidam
punctorum numero, & toti ſpatio intermedio habens virtualem
illam extenſionem, quam num. 84 in primis materiæ elementis
rejecimus, an compenetretur cum uno aliquo puncto materiæ,
cui unita ſecum ſerat & neceſſarios illos, & liberos nexus, ut
vel illud punctum cum aliis etiam legibus agat in alia puncta
quædam, vel ut, enatis certis quibuſdam in eo motibus, cætera
fiant per virium legem toti materiæ communem; an ipſa exi-
ſtat in unico puncto ſpatii, quod a nullo materiæ puncto oc-
cupetur, & inde nexum habeat cum certis punctis, reſpectu
quorum habeat omnes illas motuum localium, & animaſtico-
rum leges, quas diximus; id ſane ex puris Naturæ pbænomenis,
& vero etiam, ut arbitror, ex reflexione, & meditatione qua-
vis, quæ fiat circa ipſa pbænomena, nunquam nobis innote-
fcet.

24.1.

Ubi ſit fedes
animæ, ex puris
phænomenis
fciri non poſſe.

535. Nam ad id determinandum ex phænomenis utcunque
conſideratis, oporteret noſſe, an ea phænomena poſſint haberi
eadem quovis ex iis modis, an potius requiratur aliquis ex iis
determinatus ut conjunctio, localis etiam, animæ cum magna
corporis parte, vel etiam cum toto corpore. Ad id autem co-
gnoſcendum oporteret diſtinctam habere notitiam earum legum,
quas ſecum trahit conjunctio animæ cum corpore, & totius
diſpoſitionis punctorum omnium, quæ corpus conſtituunt, ac
legis virium mutuarum inter materiæ puncta, tum etiam ha-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer