24.
APPENDIX
Ad Metaphyſicam pertinens
DE
ANIMA, & DEO
525 Q Uæ pertinent ad diſcrimen animæ a materia, &
ad modum, quo anima in corpus agit, rejecta
Leibnitianorum harmonia præſtabilita, perſecutus
jam ſum in parte prima a num. 153. Hic primum & id i-
pſum diſcrimen evolvam magis, & addam de ipſius animæ, & ejus actuum vi, ac natura, nonnulla, quæ cum eodem ope-
ris argumento arctiſſime connectuntur: tum ad eum colligen-
dum, qui ſemper maximus eſſe debet omnium philoſophica-
rum meditationum fructus, nimirum ad ipſum potentiſſimum,
ac ſapientiſſimum Auctorem Naturæ conſcendam.
24.1.
Argumentum
hujus Appen-
dicis, & cur
ſit addita.
526. Inprimis hic iterum patet, quantum diſcrimen ſit in-
ter corpus, & animam, ac inter ea, quæ corporeæ materiæ
tribuimus, & quæ in noſtra ſpirituali ſubſtantia experimur. Ibi omnia perfecimus tantummodo per diſtantias locales, & motus, ac per vires, quæ nihil aliud ſint, niſi determinatio-
nes ad motus locales, ſive ad mutandas, vel conſervandas lo-
cales diſtantias certa lege neceſſaria, & a nulla materiæ ipſius
libera determinatione pendentes. Nec vero ullas ego repræſen-
tativas vires in ipſa materia agnoſco, quarum nomine haud
ſcio, an ii ipſi, qui utuntur, ſatis norint, quid intelligant,
nec ullum aliud genus virium, aut actionum ipſi tribuo, præ-
ter illud unum, quod reſpicit localem motum, & acceſſus mu-
tuos, ac receſſus.
24.1.
Diſcrimen in-
ter animani &
corpus: in hoc
omnia peragi
per diſtantias
locales, motus,
ac vires indu-
centes motum
localem.
527. At in ea noſtra ſubſtantia, qua vivimus, nos quidem
intimo ſenſu, & reflexione, duplex aliud operationum genus
experimur, & agnoſcimus, quarum alterum dicimus ſenſatio-
nem, alterum cogitationem, & volitionem. Profecto idea,
quam de illis habemus intimam, & prorſus experimentalem,
eſt longe diverſa ab idea, quam habemus, localis diſtantiæ,
& motus. Et quidem illud mihi, ut in prima parte innui,
omnino perſuaſum eſt, ineſſe animis noſtris vim quandam, qua
ipſas noſtras ideas, & illos, non locales, ſed animaſticos mo-
tus, quos in nobis ipſis inſpicimus, intime cognoſcamus, & non ſolum ſimiles a diſſimilibus poſſimus diſcernere, quod o-
mnino facimus, cum poſt equi viſi ideam, ſe nobis idea pi-
ſcis objicit, & hunc dicimus non eſſe equum; vel cum in