Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ niſi & illud oſtendatur ſimul, rem aliter ſe habere non poſſe. Sed illud jam pater, Theoriam meam, ſervato ſemper eodem
agendi modo, ſuggerere ideam earum etiam diſpoſitionum ma-
teriæ, quæ poſſint maxime omnium ardua, & compoſita expli-
care Naturæ phænomena, ac corporum diſcrimina. Illud unum
hic addam; quoniam & ingens inter igneam ſubſtantiam, & ele-
ctricum fluidum analogia deprehenditur, & habetur itidem diſcri-
men aliquod; fieri etiam poſſe, ut inter ſe in eo tantummodo diſ-
crepent, quod altera ſit cum actuali fermentatione, & inteſtino
motu, quamobrem etiam comburat, & calefaciat, & dilatet, ac
rarefaciat ſubſtantias, altera ad fermenteſcendum apta ſit, ſed
ſine illa, ſaltem tanta agitatione, quantam fermentatio indu-
cit orta ex colliſione ingenti mutua, vel ex aliarum admix-
tione ſubſtantiarum, quæ ſint ad fermentandum idoneæ.

23.1.

Quod videatur
eſſe diſcrimen
inter materiam
electricam, &
igneam.

514. Quod ad magneticam vim pertinet, adnotabo illud tan-
tummodo, ejus phænomena omnia reduci ad ſolam attractio-
nem certarum ſubſtantiarum ad ſe invicem. Nam directio, ad
quam & inclinatio, & declinatio reducitur, repeti utique po-
teſt ab attractione ipſa ſola. Videmus acum magneticam incli-
nari ſtatim prope fodinas ferri, intra quas idcirco nullus eſt
pyxidis magneticæ uſus. Si ingens adeſſet in ipſis polis, & in
iis ſolis, maſſa ferrea; omnes acus magneticæ dirigerentur ad
polos ipſos: ſed quoniam ubique terrarum fodinæ ferreæ ha-
bentur, ſi circa polos eædem ſint in multo majore copia, quam
alibi; dirigentur utique acus polos verſus, ſed cum aliqua de-
viatione in reliquas maſſas per totam Tellurem diſperſas, quæ
nunquam poterit certum ſuperare graduum numerum; niſi plus
æquo ad fodinam aliquam accedatur. Declinatio ejuſmodi di-
verſa erit in diverſis locis, ob diverſam eorum locorum poſi-
tionem ad omnes ejuſmodi maſſas, & vero etiam variabitur,
cum fodinæ ferri & deſtruantur in dies novæ, & generentur,
ac augeantur, & minuantur in horas. Variatio intra unum
diem exigua erit, cum eæ mutationes in fodinis intra unum
diem exiguæ ſint: procedente tempore evadet major, eritque
omnino irregularis; ſi mutationes, quæ in fodinis accidunt,
ſint etiam ipſæ irregulares.

23.1.

De magnetica
vi: directio-
nem, & ejus va-
riationem pen-
dere ab attra-
ctione, & mu-
tatione maſſa-
rum ingentium
attrahentium.

515. Quod autem ad attractionem pertinet, eam in particu-
lis haberi poſſe patet, & ab earum textu debere pendere: plu-
rima autem ſunt magnetiſmi phænomena, quæ oſtendant, mu-
tata diſpoſitione particularum generari magneticam vim, vel
deſtrui, & multo frequentius intendi, vel remitti, cujus rei
exempla paſſim occurrunt apud eos, qui de magneticis agunt. Poli autem ex altera parte attractivi, ex altera repulſivi, qui
habentur in magnetiſmo itidem, cohærent cum Theoria; cum
virium ſumma ex altera parte poſſit eſſe major, quam ex al-
tera. Difficultatem aliquam majorem parit diſtantia ingens,
ad quam ejuſmodi vis extenditur: at fieri utique id ipſum po-
teſt per aliquod effluviorum intermedium genus, quod tenui-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer