PARS TERTIA.
illam ſaturitatem, conſpirat cum iis, quæ diximus de ignea
ſubſtantia, ubi ipſam reſpectivam ſaturitatem abunde explica-
vimus. Dum autem fluidum vi mutua agente abit ex altera
ſubſtantia in alteram; facile patet, debere ipſa etiam ea cor-
pora, quorum particulæ ipſum fluidum, quanquam viribus in-
æqualibus, ad ſe trahunt, ad ſe invicem accedere, ac facile
itidem patet, cur aer humidus, in quo ob admixtas aquæ par-
ticulas vidimus citius manum frigeſcere, electricis phænome-
nis contrarius ſit, vaporibus abripientibus illico, quod in ca-
tena a globi ſibi proximi frictione in ipſo excitatum, & avul-
ſum congeritur. Secunda pars, ex qua Batavicum experimen-
tum pendet, & ſucceſſus plani Frankliniani, aliquanto diffici-
lior, explicatione tamen ſua non caret. Fieri utique poteſt,
ut in certis corporibus ingens ſit ejus ſubſtantiæ copia ob at. tractionem ingentem, & ad exiguas diſtantias pertinentem,
congeſta, quæ in aliquanto majore diſtantia in repulſionem
tranſeat, ſed attractioni non prævalentem. Hæc repulſio cum
illa copia materiæ poteſt eſſe in cauſa, ne per ejuſmodi ſub-
ſtantias tranſire poſſit is vapor, & ne per ipſam ſuperficiem
excurrat, nec vero ad eam accedat ſatis; niſi alterius ſubſtan-
tiæ adjunctæ actio ſimul ſuperveniat, & adjuvet. Tum vero
ubi lamina ſit tenuis, poteſt repulſio, quam exercent particulæ
fluidi prope alteram ſuperficiem ſiti, agere in particulas ſitas
circa ſuperficiem alteram: ſed adhuc fieri poteſt, ut ea non
poſſit ſatis ad vincendam attractionem, qua hærent particulis
ſibi proximis: verum ſi ea adjuvetur ex una parte ab attractio-
ne corporis admoti per communicationem electrici, & ex alte-
ra creſcat acceſſu novi fluidi advecti ad ſuperficiem oppoſitam,
quod vim ipſam repulſivam intendat; tum vero ipſa prævaleat. Ipſa autem prævalente, effluet ex ulteriore ſuperficie ejus flui-
di pars novum illud corpus admotum ingreſſa, ac ex ejus par-
tis remotione, ceſſante parte vis repulſivæ, quam nimirum id,
quod effluit, exercebat in particulas citerioris ſuperficiei, ipſi
citeriori ſuperficiei adhæreat jam idcirco major copia fluidi e-
lectrici admota per aquam, vel aurum, donec tamen, commu-
nicatione extrorſum reſtituta per ſeriem corporum ſola com-
municatione electricorum, defluxus ex altera ſuperficie pateat
ad alteram. Porro explicationem hujuſmodi & illud confir-
mat, quod experimentum in lamina nimis craſſa non ſuccedit. Quod autem per ſubſtantiam natura ſua electricam non per-
meet, ut æqualitatem acquirat, id ipſum provenire poſſet ab
exigua diſtantia, ad quam extendatur ingens ejus attractiva vis
in illam ſubſtantiam fluidam, & aliquanto majore diſtantia
ſuarum particularum a ſe invicem: nam in eo caſu altera
particula ſubſtantiæ per ſe electricæ, utut ſpoliata magna par-
te ſui fluidi, non poterit rapere partem ſatis magnam fluidi
alteri parti affuſi, & appreſſi.
23.1.
Eorum expli-
catio in hac
Theoria.
513. Hæc quidem an eo modo ſe habeant, definire non licet.