Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ dari vi repulſiva ſecundi dexteri prævalente ſupra vim ſecundi
ſiniſtri, ſed adhuc progredietur, & accedet ad ſecundum, ac i-
pſum accelerabit: verum poſt aliquod tempus retardatio conti-
nua puncti impulſi, & acceleratio ſecundi reducent illa ad ve-
locitatem eandem: tum vero non ultra accedent ad ſe invicem,
ſed recedent, quo receſſu incipiet retardari etiam punctum pri-
mum dexterum, ac paullo poſt extinguetur tota velocitas pun-
cti impulſi, quod incipiet regredi: aliquanto poſt incipiet re-
gredi & punctum ſecundum dexterum, & aliquanto poſt ter-
tium, ac ita porro aliud poſt aliud. Sed interea punctum im-
pulſum, dum regreditur, incipiet urgeri magis a primo ſini-
ſtro, & acceleratio minuetur: tum habebitur retardatio, tum
motus iterum reflexus. Dum id punctum iterum incipit regre-
di verſus dexteram, erit aliquod e dexteris, quod tunc primo
incipiet regredi verſus ſiniſtram, & dum per eaſdem vices pun-
ctum impulſum iterum reflexit motum verſus ſiniſtram, aliud
dexterum remotius incipiet regredi verſus ipfam ſiniſtram, ac
ita porro motus ſemper progreditur ad dexteram major, & in-
cipient regredi nova puncta alia poſt alia. Undæ amplitudinem
determinabit diſtantia duorum punctorum, quæ ſimul eunt, & ſimul redeunt, ac celeritatem propagationis ſoni tempus, quod
requiritur ad unam oſcillationem puncti impulſi, & diſtantia a
ſe invicem punctorum, quæ ſimul cum eo eunt, & redeunt; & quod ad dexteram accidit, idem accidit ad ſiniſtram. Sed & ea perquiſitio eſt longe altioris indaginis, quam ut hic inſtitui
debeat; & ad veras ſoni undas elaſticas referendas non ſufficit
una ſeries punctorum jacentium in directum, ſed congeries pun-
ctorum, vel particularum circumquaque diſperſarum, & ſe re-
pellentium.

23.1.

Quo pacto ori-
antur undæ in
ſerie continua
punctorum ſe
invicem repel-
lentium.

506. Interea illud unum adjiciam, in mea Theoria admo-
dum facile folvi difficultatem, quam Eulerus objecit Mairanio,
explicanti propagationem diverſorum ſonorum, a quibus di-
verſi toni pendent, per diverſa genera particularum elaſtica-
rum, quæ habentur in aere, quorum ſingula ſingulis ſonis in-
ſerviant, ut diverſi ſunt colorati radii cum diverſo conſtanti
refrangibilitatis gradu, & colore. Eulerus illud objicit, uti tam
multa ſunt ſonorum genera, quæ ad noſtras, & aliorum aures
ſimul poſſint deferri, ita debere haberi continuam ſeriem parti-
cularum omnium generum ad ea deferenda, quod haberi omni-
no non poſſit, cum circa globum quenvis in eodem plano
non niſi ſex tantummodo alii globi in gyrum poſſint conſiſtere. Difficultas in mea Theoria nulla eſt, cum particulæ aliæ in
alias non agant per immediatum contactum, ſed in aliqua di-
ſtantia, quæ diametro globorum poteſt eſſe major in ratione
quacunque utcunque magna. Cum igitur certi globuli in iiſdem
diſtantiis poſſint eſſe inertes reſpectu certorum, & activi reſpectu
aliorum; patet, poſſe multos diverſorum generum globulos eſ-
ſe permixtos ita, ut actionem aliorum ſentiant alii. Quin

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer