Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

504. Sonus geometricas determinationes admittit plures, & quod pertinet ad vibrationes chordæ elaſticæ vel campani æ-
ris, vel motum impreſſum aeri per tibias, & tubas, id quidem
in Mechanica locum habet, & mihi commune eſt cum com-
munibus theoriis. Quod autem pertinet ad progreſſum ſoni
per aerem uſque ad aures, ubi delatus ad tympanum excitat
eum motum, a quo ad cerebrum propagato idea ſoni excita-
tur, res eſt multo operoſior, & pendet plurimum ab ipſa me-
dii conſtitutione: ac ſi accurate ſolvi debeat problema, quo
quæratur ex data medii fluidi elaſticitate propagatio undarum,
& ratio inter oſcillationum celeritates, a qua multipliciter va-
riata pendent omnes toni, & conſonantiæ ac diſſonantiæ, & o-
mnis ars muſica, ac tempus, quo unda ex dato loco ad da-
tam diſtantiam propagatur; res eſt admodum ardua; ſi ſine ſub-
ſidiariis principiis, & gratuitis hypotheſibus tractari debeat,
& determinationi reſiſtentiæ fluidorum eſt admodum affinis,
cum qua motum in fluido propagatum communem habet. Ex-
hibebo hic tantummodo ſimpliciſſimi caſus undas, ut appareat,
qua via ineundam cenſeam in mea Theoria ejuſmodi inveſti-
gationem.

23.1.

De ſono diffi-
cuitas in de.
terminandis un
dis excitatis in
fluido elaſtico.

505. Sit in recta linea diſpoſita ſeries punctorum ad data
intervalla æqualia a ſe invicem diſtantium, quorum bina quæ-
que ſibi proxima ſe repellant viribus, quæ creſcant imminutis
diſtantiis, & dentur ipſæ. Concipiatur autem ea ſeries ex utra-
que parte in infinitum producta, & uni ex ejus punctis con-
cipiatur externa vi celerrime agente in ipſum multo magis,
quam agant puncta in ſe invicem, breviſſimo tempuſculo im-
preſſa velocitas quædam finita in ejuſdem rectæ directione ver-
ſus alteram plagam, ut dexteram, ac reliquorum punctorum
motus conſideretur. Utcunque exiguum accipiatur tempuſcu-
lum poſt primam ſyſtematis perturbationem, debent illo tem-
puſculo habuiſſe motum omnia puncta. Nam in momento
quovis ejus tempuſculi punctum illud debet acceſſiſſe ad pun-
ctum ſecundum poſt ſe dexterum, & receſſiſſe a ſiniſtro, velo-
citate nimirum in eo genita majore, quam generent vires mu-
tuæ, quæ ſtatim agent in utrumque proximum punctum, au-
cta diſtantia a ſiniſtro, & imminuta a dextero, qua fiet, ut
ſiniſtrum urgeatur minus ab ipſo, quam a ſibi proximo ſecun-
do ex illa parte, & dexterum ab ipſo magis, quam a poſterio-
re ipſi proximo, & differentia virium producet illico motum
aliquem, qui quidem initio, ob differentiam virium tempuſcu-
lo infiniteſimo infiniteſimam, erit infinities minor motu pun-
cti impulſi, ſed erit aliquis: eodem pacto tertium punctum
utraque ex parte debet illo tempuſculo infiniteſimo habere mo-
tum aliquem, qui erit infiniteſimus reſpectu ſecundi, & ita por-
ro. Poſt tempuſculum utcunque exiguum omnia puncta æqui-
librium amittent, & motum habebunt aliquem. Interea ceſſan-
te actione vis impellentis punctum primum incipiet ipſum retar-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer