Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA. lia intervalla ſpatiorum pendentia a conſtanti velocitate parti-
culæ & a conſtanti tempore, quo particulæ cujusvis oſcilla-
tio durat. Demum ſumma virium, quam novum medium, ad
quod accedit particula, exercet in omnia particulæ puncta ,
non erit ſane eadem in diverſis illis oſcillantis particulæ diſ-
poſitionibus.

23.1.

In limitibus
ejus velut oſcil-
lationis diutius
perſtare formam:
in diverſa parte
ejuſdem virium
ſummam eſſe di-
verſam.

497. Hiſce omnibus rite conſideratis, concipiatur jam ille
fere continuus aſſluxus particularum etiam homogenearum ad
ſuperficiem duo heterogenea media dirimentem. Multo ma-
ximus numerus adveniet in altera ex binis illis oppoſitis diſ-
poſitionibus, non quidem in medio ipſius, ſed prope ipſam,
& admodum exiguus erit numerus earum, quæ adveniunt cum
diſpoſitione ſatis remota ab illis extremis. Quæ in hiſce in-
termediis adveniunt, mutabunt utique diſpoſitiones ſuas in
progreſſu inter illa duo plana, inter quæ agit vis motum
particulæ perturbans, ita, ut in datis ab utrovis plano diſtan-
tiis vires ad diverſas particulas pertinentes, ſint admodum di-
verſæ inter ſe. Quare illæ quæ retro regredientur, non ean-
dem ad ſenſum recuperabunt in regreſſu velocitatem perpen-
dicularem, quam habuerunt in acceſſu, adeoque non reflecten-
tur in angulo reflexionis æquali ad ſenſum angulo incidentiæ,
& illæ, quæ ſuperabunt intervallum illud omne, in appulſu
ad planum ulterius, aliæ aliam ſummam virium expertæ ha-
bebunt admodum diverſa inter ſe incrementa, vel decrementa
velocitatum perpendicularium, & proinde in admodum diverſis
angulis egredientur diſperſæ. At quæ advenient cum binis
illis diſpoſitionibus contrariis, habebunt duo genera virium,
quarum ſingula pertinebunt conſtanter ad claſſes ſingulas, cum
quarum uno idcirco facilius in illo continuo curvaturæ flexu
devenietur ad poſitionem illis planis parallelam, ſive ad ex-
tinctionem velocitatis perpendicularis, cum altero difficilius: ad-
coque habebuntur in binis illis diſpoſitionibus oppoſitis binæ
vices, altera facilioris, altera difficilioris reflexionis, adeoque
facilioris tranſitus, quæ quidem regredientur poſt æqualia ſpa-
tiorum intervalla, quanquam ita, ut ſumma facilitas in me-
dia diſpoſitione ſita ſit, a qua quæ minus, vel magis in ap-
pulſu diſcedunt, magis e contrario, vel minus de illa facilita-
te participent. Is ipſe acceſſus major, vel minor ad ſummam
illam facilitatem in media diſpoſitione ſitam in Benvenutiana
diſſertatione ſuperius memorata exhibetur per curvam quandam
continuam hinc, & inde æque inflexam circa ſuum axem, & inde reliqua omnia, quæ ad vices, & earum conſectaria perti-
nent, luculentiſſime explicantur.

23.1.

Inde binæ diſ.
poſitiones con-
ſtantes vicium
in [...] naxima par-
ticularum par-
te appellente in
iis limitibus: in
parte exigua ap-
pellente inter e-
os diſperſio.

498. Porro hinc & illud patet, qui fieri poſſit, ut e radiis
homogeneis ad eandem ſuperficiem advenientibus alii trans-
mittantur, & alii reflectantur, prout nimirum advenerint in
altera e binis diſpoſitionibus: & quoniam non omnes, qui
cum altera ex extremis illis diſpoſitionibus adveniunt, adve-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer