Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ ubi jam deventum fuerit ad arcum gravitatis, & vires exi-
guas, debeat eſſe ad ſenſum eadem, & diſcrimen aliquod ha-
beri poſſit tantummodo in heterogeneis particulis a diverſo ea-
rum textu. Patet igitur, unde celeritas ingens provenire poſ-
ſit, & ſi quod eſt celeritatis diſcrimen exiguum.

23.1.

Unde tanta
velocitas: cum
velocitatis dif-
crimen exigu-
um, & in radi-
is homogeneis
multo minus.
Unde propa-
gatio rectili-
nea: incurſum
immediatum
punctorum lu-
cis, in puncta
medii nullum
haberi: virium
in medio ho-
mogeneo exi-
guam inæquali-
tatem eludi a
tenuitate, & ce-
leritate lumi-
nis.

475. Quod pertinet ad propagationem rectilineam per me-
dium homogeneum diaphanum, & ad motum liberum ſine ullo
impedimento a particulis ipſius luminis, vel medii diaphani,
id in mea Theoria admodum facile exponitur, quod in aliis
ingentem difficultatem parit. Et quidem quod pertinet ad im-
pedimenta, ſi curva virium nullum habeat arcum aſymptoti-
cum perpendicularem axi præter primum; oſtenſum eſt nu [?] m. 362, ſola ſatis magna velocitate obtineri poſſe apparentem
compenetrationem duarum ſubſtantiarum, quam tenuitas, & homogeneitas ſpatii, per quod tranſitur, plurimum juvat. Quo-
niam reſpectu punctorum materiæ prorſus indiviſibilium, & in-
extenſorum infinities infinita ſunt puncta ſpatii exiſtentia in
eodem plano; inſinities infinite eſt improbabilis pro quovis
momento temporis directio motus puncti materiæ cujuſvis
accurate verſus aliud punctum materiæ, ac improbabilitas pro
ſumma momentorum omnium contentorum dato quovis tem-
pore utcunque longo evadit adhuc infinita. Ingens quidem eſt
numerus punctorum lucis, & propemodum immenſus, ſed in
mea Theoria utique finitus. Ea puncta quovis momento tem-
poris directiones motuum habent numero propemodum im-
menſo, ſed in mea Theoria finito. Verum quidem eſt, ubi-
cunque oculus collocetur in immenſa propemodum ſuperſicie
ſphæræ circa unam fixam remotiſſimam deſcripta, immo intra
ipſam ſphæram, videri fixam, & proinde aliquam luminis
particulam afficere noſtrum oculum: ſed id fit in mea Theo-
ria non quia accurate in omnibus abſolute infinitis directio-
nibus adveniant radii, ſed quod pupilla, & fibræ oculorum
non unicum punctum ſunt, & vires punctorum particulæ lu-
minis agunt ad aliquod intervallum. Hinc quovis utcunque
longo tempore nullus debet accidere caſus in mea Theoria,
in quo punctum aliquod luminis directe tendat contra aliquod
aliud punctum vel luminis, vel ſubſtantiæ cujuſvis, ut in ipſum
debeat incurrere. Quamobrem per incurſum, & immediatum
impactum nullum punctum luminis aut ſiſtet motum ſuum,
aut deſlectet.

476. Id quidem commune eſt omnibus corporibus, quæ
corpora inter ſe congrediuntur. Ea nullum habent in mea
Theoria punctum immediatum inc [?] urrens in aliud punctum; quam ob cauſam & illud ibidem dixi, ſi nullæ vires mutuæ
adeſſent, debere utique haberi apparentem quandam compe-
netrationem omnium maſſarum: ſed adhuc vel ex hoc ſolo ca-
pite veram compenetrationem haberi nunquam omnino poſſe. Vires igitur, quæ ad aliquam diſtantiam protenduntur, im-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer