Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ in diverſis coloratis radiis diverſa eſt, in quo ſtat diverſa di-
verſorum coloratorum radiorum refrangibilitas: diſperſio & in
reflexione, & in refractione exiguæ partis luminis cum directio-
nibus quibuſcunque quaquaverſus: alternatio binarum diſpoſitio-
num in quovis radio, in quarum altera facilius reflectatur, & in
altera facilius tranſmittatur lux delata ad ſuperficiem dirimentem
duo media heterogenea, quas Newtonus vocat vices facilioris
reflexionis, & facilioris tranſmiſſus, cum intervallis vicium,
poſt quæ nimirum diſpoſitiones maxime faventes reflexioni, vel
refractioni redeunt, æqualibus in eodem radio ingreſſo in idem
medium, & diverſis in diverſis coloratis radiis, in diverſis me-
diorum denſitatibus, & in diverſis inclinationibus, in quibus
radius ingreditur, ex quibus vicibus, & earum intervallis di-
verſis in diverſis coloratis radiis pendent omnia phænomena
laminarum tenuium, & naturalium colorum tam permanen-
tium, quam variabilium, uti & craſſarum laminarum colo-
res, quæ omnia ſatis luculenter expoſuit in celebri diſſertatio-
ne De Lumine P. Carolus Benvenuti e Soc. noſtra Scriptor
accuratiſſimus: ac demum illa, quam vocant diffractionem,
qua radii in tranſitu prope corporum acies inflectuntur, & qui
diverſum colorem, ac diverſam refrangibilitatem habent, in
angulis diverſis.

23.1.

Proprietates
luminis, qua-
rum reddenda
eſt ratio.
(r)
Cum bæc ſcriberem, nondum prodierant Opera Taurinenſis Acade-
miæ: nec vero buc uſque, dum boc Opus reimprimitur, adbue [?] videre po-
[...] ui, quæ Geometra maximus La Grange boc in genere protulit.

473. Quod pertinet ad emiſſionem, jam eſt expoſitum num. 199, & num. 461; ubi etiam oſtenſum eſt illud, manente ea-
dem maſſa, quæ emittit effluvia, ipſorum multitudinem dato
tempore eſſe ad ſenſum eandem. Porro fieri poteſt, ut maſ-
ſa, quæ lumen emittit, penitus diſſolvatur, ut in ignibus ſu-
bitis accidit, & fieri poteſt, ut perſeveret diutiſſime. Id po-
tiſſimum pendet a magnitudine intervalli, in quo fit oſcillatio
fermentationis, & a natura arcus attractivi terminantis id in-
tervallum juxta num. 195. Quin immo ſi Auctor Naturæ vo-
luit maſſam vehementiſſima etiam fermentatione agitatam pror-
ſus indiſſolubilem quacunque finita velocitate, potuit facile id
præſtare juxta num. 460 per alios aſymptoticos arcus cum a-
reis infinitis, intra quorum limites ſit maſſa fermenteſcens; quorum ope ea colligari poteſt ita, ut diſſolvi omnino neque-
at, ponendo deinde materiam luminis emittendi ultra inter-
vallum earum aſymptotorum reſpectu particularum ejus maſ-
ſæ, & citra arcum attractivum ingentis areæ, ſed non infinitæ,
ex quo aliæ lucidæ particulæ evolare poſſint poſt alias. Nec
illud, quod vulgo objici ſolet, tanta luminis effuſione debere
multum imminui maſſam Solis, habet ullam difficultatem, po-
ſita illa componibilitate in infinitum, & illa ſolutione proble-
matis, quæ habetur num. 395. Poteſt enim in ſpatiolo ut-
cunque exiguo haberi numerus utcunque ingens punctorum, & omnis maſſa luminis, quæ diffuſa tam immanem molem oc-
cupat, poteſt in Sole, vel prope Solem occupaviſſe ſpatiolum,
quantum libuerit, parvum, ut idcirco Sol poſt quotcunque ſæ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer