Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA. nullam inde læſionem accipiant, ſed pacatiſſime quieſcant, & vegetent, ac vivant.

23.1.

Exemplum fer-
mentationis,
quam cum ace-
to habent ali-
quæ terræ, aliis
illæſis.

471. Hæc quidem de igne; jam aliquid de luce, quam i-
gnis emittit, & quæ ſatis collecta ipſum excitat. Ipſa lux pot-
eſt eſſe effluvium quoddam tenuiſſimum, & quaſi vapor fer-
mentatione ignea vehementi excuſſus. Et ſane validiſſima,
meo quidem judicio, argumenta ſunt, contra omnes alias hy-
potheſes, ut contra undas, per quas olim phænomena lucis
explicare conatus eſt Hugenius, quam ſententiam diu conſe-
pultam iterum excitare conati ſunt nuper ſummi noſtri ævi
Geometræ, ſed meo quidem judicio ſine ſucceſſu : nam explicarunt illi quidem, & ſatis ægre, paucas admodum lumi-
nis proprietates, aliis intactis prorſus, quas ſane per eam hy-
potheſim nullo pacto explicari poſſe cenſeo, & quarum aliquas
ipſi arbitror omnino opponi: ſed eam ſententiam impugnare
non eſt hujus loci, quod quidem alibi jam præſtiti non ſemel. Mirum ſane, quam egregie in effluviorum emanantium ſen-
tentia ex mea Theoria profluant omnes tam variæ lucis pro-
prietates, quam explicationem fuſe perſecutus ſum in ſecunda
parte diſſertationis De Lumine: præcipua capita hic attingam; interea illud innuam, videri admodum rationi conſentaneam e-
juſmodi ſententiam materiæ effluentis, vel ex eo, quod in in-
genti agitatione, quam habet ignis, debet utique juxta id,
quod vidimus num. 195, evolare copia quædam particularum,
ut in ebullitionibus, efferveſcentiis, fermentationibus paſſim e-
vaporationes habentur.

23.1.

De lumine:
ſententiam de
emiſſione lu-
minis præfe-
rendam omni-
no undis fluidi
elaſtici.

472. Præcipuæ proprietates luminis ſunt ejus c [?] miſſio con-
ſtans, & ab æquali maſſa, ut ab eodem Sole, ab ejuſdem can-
delæ flamma, ad ſenſum eadem intenſitate: immanis veloci-
tas, nam ſemidiametrorum terreſtrium 20 millia, quanta eſt
circiter Solis a Terra diſtantia, percurrit ſemiquadrante horæ: velocitatum diſcrimen exiguum in diverſis radiis, nam celeri-
tatis diſcrimen in radiis homogeneis vix ullum eſſe, ſi quod
eſt, colligitur e pluribus indiciis: propagatio rectilinea per
medium diaphanum ejuſdem denſitatis ubique cum impedimen-
to progreſſus per media opaca, ſine ullo impedimento ſenſibili
ex impactu in ſe invicem radiorum tot diverſas directiones ha-
bentium, aut in partes internas diaphanorum corporum utcun-
que denſorum: reflexio partis luminis ad angulos æquales in
mutatione medii, parte, quæ reflectitur, eo majore reſpectu lu-
minis, quo obliquitas incidentiæ eſt major; refractio alterius
partis in eadem mutatione cum lege conſtantis rationis in-
ter ſinum incidentiæ, & ſinum anguli refracti; quæ ratio

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer