Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ cula æquilibrium arenulæ ſuſtulit vi perquam exigua: reliquos
motus gravitas edidit, quæ occaſionem agendi eſt nacta ex illo
exiguo motu aviculæ. Hæc imago quædam eſt virium inte-
ſtinarum agentium, ubi cum vires creſcere poſſint in immen-
ſum, mutata utcunque parum diſtantia; multo adhuc major ef-
fectus haberi poteſt, quam in caſu gravitatis, quæ quidem per-
feverat eadem, aucta tantummodo velocitate deſcenſus per no-
vas accelerationes.

23.1.

Exemplum avi,
culæ dimota a-
renula in ſum-
mo monte deji-
cientis lapillos,
ſaxa, rupes, &
excitantis in
mari ſubjecto
undas imma-
nes.

469. Quod ſi ignis excitatur tantummodo per ſulphureæ
ſubſtantiæ fermentationem; ubi nihil adſit ejus ſubſtantiæ, nul-
lus erit metus ab igne. Videmus utique, quo minus ejuſ-
modi ſubſtantiæ corpora habeant, eo minus igni obnoxia eſ-
ſe, ut ex amianto & telæ fiant, quæ igne moderato purgan-
tur, non comburuntur. Cenſeo autem idcirco noſtras haſce
terreſtres ſubſtantias ab igne ſatis intenſo diſſolvi omnes, & inflammari, quod omnes ejuſmodi ſubſtantiæ aliquid admixtum
habeant, quod nectat etiam inter ſe plurimas inertes particu-
las. At ſi corpora haberentur aliqua, quæ nihil ex ejuſmodi
ſubſtantia haberent admixtum; ea in medio igne vehementiſ-
ſimo illæſa perſtarent, nec ullum motum acquirerent, quem
nimirum noſtra hæc corpora acquirunt ab igne non per incur-
ſum, ſed per fermentationem ab internis viribus excitatam. Hinc in ipſo Sole, & fixis, ubi noſtra corpora momento fe-
re temporis conflagrarent, & in vapores abirent tenuiſſimos,
poſſunt eſſe corpora ea ſubſtantia deſtituta, quæ vegetent, & vivant ſine ulla organici ſui textus læſione minima. Vide-
mus certe maculas ſuperficiei Solis proximas durantes aliquan-
do per menſes etiam plures, ubi noſtræ nubes, quibus eæ vi-
dentur ſatis analogæ, breviſſimo tempore diſſiparentur.

23.1.

Quæ careant
penitus mate-
ria ſulphurea,
abigne non de-
bere lædi: hinc
fortaſſe in ipſo
Sole poſſe ma-
nere ſubſtantias
illæſas.

470. Id mirum videbitur homini præjudiciis præoccupato; nec intelliget, qui fieri poſſit, ut vivat aliquid in Sole ipſo,
in quo tanto major eſſe debet vis uſtoria, dum hic exiguus
radiorum ſolarium numerus majoribus cavis ſpeculis, vel len-
tibus collectus diſſolvit omnia. At ut evidenter pateat, cu-
juſmodi præjudicium id ſit; fingamus noſtra corpora compa-
cta eſſe ex illis terris, quas bolos vocant, quæ a diverſis a-
quis mineralibus deponuntur, & quæ cum acidis fermentant,
ac omnia corpora, quæ habemus præ manibus, vel ex eadem
eſſe terra, vel plurimum ex ea habere admixtum. Acetum no-
bis haberetur loco ignis: quæcunque corpora in acetum decide-
rent, ingenti motu excitato diſſolverentur citiſſime, & ſi ma-
num immitteremus in acetum; ea ipſa per fermentationem exor-
tam amiſſa, protinus horrore concuteremur ad ſolam aceti vi-
ciniam, & eodem modo videretur nobis abſurdum quoddam,
ubi audiremus, eſſe ſubſtantias, quæ acetum non metuant, & in eo diu perſtare poſſint ſine minimo motu, atque ſui tex-
tus læſione, quo vulgus rem prorſus abſurdam cenſebit, ſi au-
diat, in medio igne, in ipſo Sole, poſſe haberi corpora, quæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer