Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA quod quibuſdam videtur mirum, ſunt quædam, quæ apparent
acida reſpectu unius ſubſtantiæ, & alcalina reſpectu alterius,
Ea omnia in mea Theoria facilem admodum explicationem
habent; nam vidimus, particulas quaſdam reſpectu quarun-
dam inertes eſſe, cum quibus commixtæ idcirco non fermen-
tant, reſpectu aliarum exercere vires varias: adeoque ſi re-
ſpectu quarundam habeant pro variis diſtantiis diverſas vi-
res, & alternationem ſatis magnam attractionum, ac repulſio-
num; ſtatim, ac ſatis prope ad ipſas acceſſerint, fermentant. Sic ſi limatura ferri cum ſulphure commiſceatur, & in-
ſpergatur aqua, oritur aliquanto poſt ingens fermentatio,
quæ & inflammationem parit, ac terræmotuum exhibet ima-
ginem quandam, & vulcanorum. Oportuit ferrum in tenues
particulas diſcerpere, ac ad majorem mixtionem adhuc adhi-
bere aquam.

23.1.

Cur quædam
ſubſtantiæ fer-
mentent cum
quibuſdam, &
non cum aliis:
cur quædam, ut
fermentent, de-
beantcontundi.

467. Ignem ego itidem arbitror eſſe quoddam fermentationis
genus, quod acquirat vel potiſſimum, vel etiam ſola ſulphu-
rea ſubſtantia, cum qua fermentat materia lucis vehemen-
tiſſime, ſi in ſatis magna copia collecta ſit. Ignem autem
voco eum, qui non tantum rarefacit motu ſuo, ſed & cale-
facit, & lucet, quæ omnia habentur, quando materia illa
ſulphurea ſatis fermenteſcit. Porro ignis comburit, quia
in ſubſtantiis combuſtibilibus multum adeſt ſubſtantiæ cujuſ-
dam, quæ ſulphure abundat plurimum, & quæidcirco ſulphu-
rea appellari poteſt, quæ vel per lucem in ſatis magna co-
pia collectam, vel per ipſam jam fermenteſcentem ſulphuream
ſubſtantiam ſatis prægnantem ipſa lucida materia ſibi admotam
fermenteſcit itidem, & diſſolvitur, ac avolat. Is ingens motus
inteſtinus particularum excurrentium fit utique per vires mu-
tuas inter particulas, quæ erant in æquilibrio: ſed mutatis pa-
rum admodum diſtantiis exigui etiam punctorum numeri per
exiguum unius ſcintillæ, vel tenuiſſimorum radiorum acceſ-
ſum, jam aliæ vires ſuccedunt, & per earum reciprocationem
perturbatus punctorum motus, qui cito per totam maſſam pro-
pagatur.

23.1.

Ignem eſſe fer-
mentationisge-
nus: quomodo
excitetur tanta
fermentatio ab
exigua ſcintilla.

468. Imaginem rei admodum vividam habere poſſumus in
ſola etiam gravitate. Emergat e mari ſatis editus mons, per
cujus latera diſpoſitæ ſint verſus fundum ingentes lapidum
prægrandium moles, tum quo magis aſcenditur, eo mino-
res; donec verſus apicem lapilli ſint, & in ſummo monte
arenulæ: ſint autem omnia ſere in æquilibrio pendentia ita, ut
vi reſpectu molis exigua devolvi poſſint. Si avicula in ſum-
mo monte commoveat arenulam pede; hæc decidit, & lapillos
ſecum dejicit, qui, dum ruunt, majores lapides ſecum trahunt,
& hi demum ingentes illas moles: fit ruina immanis, & ingens
motus, qui, decidentibus in mare omnibus, mare ipſum com-
movet, ac in eo agitationem ingentem, & undas immanes ciet,
motu aquarum vehementiſſimo diutiſſime perdurante. Avi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer