Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ progredior ad alia nonnulla, quæ ad fermentationes, & eva-
porationes itidem pertinent.

23.1.

Vel ſubita ex.
ploſio, & defla-
gratio: ac trans-
tormationes va-
riæ, avolante par-
te mixti.

464. Subſtantia, quæ fuerat diſſoluta, non ſolum per præci-
pitationem colligitur iterum, ut ubi metalla cadunt ſuo pon-
dere in tenuem pulviſculum redacta; ſed etiam per evapora-
tionem, ut diximus, in ſalibus, qui evaporato illo fluido, in
quo fuerant diſſoluti, remanent in fundo. Et quidem ſales
non remanent ſub forma tenuis pulviſculi, particulis minutiſ-
ſimis prorſus inertibus, ſed colliguntur in maſſulas grandiuſcu-
las habentes certas figuras, quæ in aliis ſalibus aliæ ſunt, & anguloſæ in omnibus, ac in maxime corroſivis horrendum in
modum cuſpidatæ, ac ſerratæ, unde & ſapores ſalium acutio-
res, & aliquorum ex iis, quæ corroſiva ſunt, fibrillarum te-
nuium in animantibus proſciſſio, ac deſtructio organorum ne-
ceſſariorum ad vitam. Quo autem pacto eas potiſſimum figu-
ras induere poſſint, id patet ex num. 439, ut & figuræ cry-
ſtallorum & ſuccorum, ex quibus gemmæ, & duri lapides fiunt,
ubi ſimplices ſunt, & ſuam quique figuram affectant, ac alio-
rum ejuſmodi, quæ poſt evaporationem concreſcunt, haberi uti-
que poſſunt, ut ibidem oſtenſum eſt, per hoc, quod in certis
tantummodo lateribus, & punctis particulæ alias particulas po-
ſitas ad certas diſtantias attrahant, adeoque ſibi adjungant certo
illo ordine, qui reſpondet illis punctis, vel lateribus.

23.1.

Concretiones
evaporato flui-
d [?] o, & certæ
figuræ reſidui,
ut in ſalibus.

465. Fermentatio paullatim minuitur, & demum ceſſat, cu-
jus imminuti motus cauſas attigi pluribus locis, ut num. 197. Eodem autem pertinet illud etiam, quod innui num. 440. Irregularitas particularum, ex quibus corpora conſtant, & inæqualitas virium, plurimum confert ad imminuendam, & demum ſiſtendum motum. Ubi nimirum aliquæ particulæ,
vel totæ irruerunt in majorum cavitates, vel ubi ſuos uncos
quoſdam aliarum uncis, vel foraminibus inſeruerunt, explica-
ri non poſſunt, & ſublapſus quidam, & compreſſiones par-
ticularum accidunt in maſſa temere agitata, quæ motum im-
minuunt, & ad ſenſum extinguunt, quo & in mollibus ſiſti
motus poteſt poſt amiſſam figuram. Multum itidem poteſt ad
minuendum, ac demum ſiſtendum motum ſola aſperitas ipſa
particularum, ut motus in ſcabro corpore ſiſtitur per ſrictio-
nem: multum incurſus in externa puncta, ut aer pendulum ſi-
ſtit: multum particulæ, quæ emittuntur in omnes plagas,
ut in evaporatione, vel ubi corpus refrigeſcit, excuſſis plu-
ribus igneis particulis, quæ dum evolant actione particula-
rum maſſæ, ipſis maſſæ particulis procurrentibus motum in
partes contrarias imprimunt, & dum illæ, quæ oſcillatio-
nem auxerant, aliæ poſt alias aufugiunt, illæ, quæ rema-
nent, ſunt, quæ oſcillationes ipſas internis, & externis actio-
nibus minuebant.

23.1.

Quomodo poſ-
ſit fermentatio
ceſſare.

466. Porro non omnes ſubſtantiæ cum omnibus fermentant,
ſed cum quibuſdam tantummodo: acida cum alcalinis; &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer