Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA. maſſæ, cum a multitudine punctorum pendeat etiam caſuum
poſſibilium multitudo.

23.1.

In ſecundo ca-
fu arcus attra-
ctivi ingentis,
ſed finiti egreſ-
ſus partis pun-
ctorum excuſſo-
rum e fine oſcil-
lationis ſine re-
greſſu.

462. Hic jam] [?] plurima conſiderari poſſent, & caſuum dif-
ferentium, ac combinationum numerus in immenſum excre-
ſcit: ſed pauca quædam adnotabimus. Ubi intervallum, quod
maſſam claudit inter limites acceſſus, & receſſus, eſt aliquan-
to majus, & poſteriorum arearum repulſivarum ſumma non
multum excedit ſummam attractivarum, fiet paullatim lenta
quædam evaporatio: puncta quæ in fortuita agitatione ad eum
finem deveniunt, erunt pauca reſpectu totius maſſæ, quæ ta-
men in ingenti maſſa, & eodem fermentationis ſtatu erunt eo-
dem tempore ad ſenſum æquali numero, ac, maſſa imminuta,
imminuetur & is numerus, maſſa autem diu perſeverabit ad
ſenſum nihil mutata. Habebitur ibi quædam velut ebullitio,
& vaporum quantitas, ac vis in egreſſu in diverſis ſubſtantiis
variari plurimum poterit, cum pendeat a ſitu, in quo illa
puncta collocata ſint intra curvam: nam poſſunt in aliis ſub-
ſtantiis eſſe citra alios ingentes arcus attractivos, quorum po-
ſteriores vel ſint prioribus minus validi, vel arcus repulſivos
ſe ſubſequentes minus validos habeant.

23.1.

Inde pro diver
ſa arcuum for-
ma evaporatio
enta.

463. Sed ſi intervallum, quod maſſam claudit inter limites
acceſſus, & receſſus, ſit perquam exiguum, arcus attractivus
poſtremus non ſit ita validus, & ſuccedat arcus repulſivus va-
lidiſſimus; fieri utique poterit, ut maſſa, quæ reſpective quie-
ſcebat, adveniente exiguo motu a particulis externis ſatis pro-
xime accedentibus, ut poſſint inæqualem motum imprimere
punctis particularum maſſæ, agitatio ejuſmodi in ipſa maſſa
oriatur, qua breviſſimo tempore puncta omnia tranſcendant
limitem, & cum ingenti repulſiva vi, ac velocitate a ſe invi-
cem diſcedant. Id videtur accidere in exploſione ſubita pulve-
ris pyrii, qui plerumque non accenditur contuſione ſola; ſed
exigua ſcintilla accedente diſſilit fere momento temporis, & tanta vi repulſiva globum e tormento ejicit. Idem apparet in
iis phoſphoris, quæ deflagrant ſolo aeris contactu: ac nemo
non videt, quanta in iis omnibus haberi poſſunt diſcrimina. Poſſunt nimirum alia facilius, alia difficilius deflagrare, alia ſe-
rius, alia citius: poteſt ſine lenta evaporatione ſolvi tota maſſa
tempore breviſſimo: poteſt, ubi maſſa fuerit heterogenea, avo-
lare unum ſubſtantiæ genus aliis remanentibus, & interea poſſunt
ex iis, quæ remanent, fieri alia mixta admodum diverſa a præ-
cedentibus, mutato etiam textu particularum altiorum ordinum
per id, quod plures particulæ ordinum inferiorum, quæ perti-
nebant ad diverſas particulas ſuperiorum, coaleſcant in particu-
lam ordinis ſuperioris novi generis: hinc tam multæ compoſi-
tiones, & transformationes in Natura, & in Chemia inprimis: hinc tam multa, tam diverſa vaporum genera, & in aere e-
laſtico a tam diverſis corporibus fixis genito tantum diſcri-
men. Patet ubique immenſus excurſui campus: ſed eo relicto

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer