THEORIÆ
dem plurima explicari phænomena, ut & nexus maſſarum per
uncos uncis, vel ſpiris inſertos, quo pacto explicari itidem poſ-
ſet etiam illud, quomodo in duabus particulis, quarum altera
ad alteram cum ingenti velocitate acceſſerit, oriatur ingens ne-
xus novus, nimirum ſine regreſſu a ſe invicem, unco nimirum
alterius in alterius foramen injecto, & intra illud converſo per
virium inæqualitatem in diverſas unci partes agentium, ut jam
prodire non poſſit; nam unci cavitas, & foramen, ſeu porus
alterius particulæ, poſſet eſſe multo amplior, quam pro exigua
illa diſtantia inſuperabili, ut idcirco inſeri poſſet ſine impedi-
mento orto a viribus agentibus in minore diſtantia. Eædem
autem atomi haberi poſſunt, etiam ſi curva habeat reliquos o-
mnes flexus, quos habet mea, quo pacto ad alia multo plura,
ut ad fermentationes inprimis, ac vaporum, & luminis emiſ-
ſionem multo aptiores erunt; & ſine aſymptoticis arcubus, qui
vires exhibeant extra originem abſciſſarum in infinitum excre-
ſcentes, idem obtineri poterit per ſolos limites cohæſionis ad-
modum validos cum tenacitate figuræ non quidem infinita, ſed
tamen maxima, ubi, quod illi veteres non explicarunt, cohæ-
ſio partium atomorum inter ſe, adeoque atomorum ſoliditas,
ut & continuata impenetrabilitatis reſiſtentia, & gravitas, ex
eodem generali derivaretur principio, ex quo & reliqua uni-
verſa Natura. Illud unum hic notandum ſupereſt, ejuſmodi
atomos habituras neceſſario ubique diſtantiam a ſe invicem ma-
jorem, quam pro illa inſuperabili diſtantia, ad quam externa
puncta devenire ibi non poſſunt.
23.1.
Atomiſtarum
ſyſtema poſſe
deduci totum
ex hac Theoria,
& cum illa be-
ne cohærere,
explicata præ-
terea cohæſio-
ne partium in
atomis.
441. Huc etiam pertinet ſolutio hujuſmodi difficultatis, quæ
ſponte ſe objicit: ſi omnia materiæ puncta ſimplicia ſunt, & vires in quavis directione circumquaque exercent eaſdem; o-
mnia corpora ex iis utique compoſita erunt fluida multo po-
tiore jure, quam fluida eſſe debeant, quæ globulis conſtent
eaſdem in omni circum directione vires exercentibus. Huic
difficultati hic facile occurritur: ſi particularum puncta poſſent
vi adhibita mutare aliquanto magis diſtantias inter ſe, nam a-
liqua etiam ad circulationem exigua mutatio requiritur; poſ-
ſet autem imprimi exiguo numero punctorum conſtituentium
unam e particulis primorum ordinum, quin imprimatur ſimul
omnibus ejuſmodi punctis, vel ſatis magno eorum numero,
motus ad ſenſum idem; tum utique haberetur idem, quod ha-
betur in fluidis, & ſeparatis aliis punctis poſt alia, motus fa-
cilis per omnes omnium corporum maſſas obtineretur. At
particulæ primi ordinis ab indiviſibilibus punctis ortæ, ut & proximorum ordinum particulæ ortæ ab iis, ſua ipſa parvita-
te molis tueri poſſunt juxta num. 424 formam ſuam, & poſi-
tionem punctorum: nam differentia virium exercitarum in di-
verſa earum puncta poteſt eſſe perquam exigua, ſumma virium
prohibente tantum acceſſum unius particulæ ad alteram, quo
tamen acceſſu inæqualitas virium, & obliquitas directionum ha-