Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ debeat totus frangi ſimul, vel potius debeant aliæ poſt alias
frangi virgæ.

23.1.

Motus non ob-
ſtante vi mutua
facilis, quod ad
motum aliquot
particularum
non debeant
moveri remotæ
fimul ut in ſoli-
dis. Exemplum
in quadam hy-
potheſi globo-
rum gravium.

433. Id ipſum eſt diſcrimen inter fluida hujus generis, & ſolida. In his motus particularum circa particulas liber ob
earum uniformitatem permittit, ut ſeparentur aliæ; poſt alias; dum in ſolidis vis in latus, de qua egimus jam in pluribus
locis, & anguli prominentes, ac figurarum irregularitas, im-
pediunt ejuſmodi liberum motum, qui fiat ſine mutatione di-
ſtantiarum, & cogunt divulſionem plurimarum particularum ſi-
mul: unde oritur difficultas illa ingens dividendi a ſe invicem
particulas ſolidas, quæ in diviſione fluidorum eſt adeo tenuis,
ac ad ſenſum nulla.

23.1.

Applicatio ex-
empli ad flui-
da, & ſolida:
ſucceſſiva par
ticularum ſepa-
ratio in flui-
dis.

434. Succeſſivam hujuſmodi ſeparationem particularum alia-
rum poſt alias videmus utique in ipſis aquæ guttis pendenti-
bus, quæ ubi ita excreverunt; ut pondus totius guttæ ſuperet
vim attractivam mutuam partium ipſius; non divellitur tota
ſimul ingens ejus aliqua maſſa, ſed a ſuperiore parte, utut bre-
viſſimo tempore, attenuatur per gradus; donec illud veluti fi-
lum jam tenuiſſimum penitus ſuperetur. Fuerunt prius mille
particulæ in ſuperficie, quæ guttam pendentem connectebant
cum ſuperiore parte aquæ, quæ relinquitur adhærens corpori, ex
quo pendebat gutta, fiunt paullo poſt ibi 900, 800, 700: & ita
porro imminuto earum numero per gradus, dum laterales ac-
cedunt ad ſe invicem, & attenuatur figura: quarum idcirco re-
ſiſtentia facile vincitur, ut ubi in illo virgarum faſciculo fran-
gantur aliæ poſt alias. At ubi celerrimo motu in fluidum ejuſ-
modi incurritur ita; ut non poſſint tam brevi tempore aliæ aliis
particulæ locum dare, & in gyrum agi; tum vero fluida reſiſtunt,
ut ſolida. Id experimur in globis tormentariis, qui ex aqua re-
ſiliunt, in eam ſatis oblique projecti, ut manente ſatis magna
horizontali velocitate colliſio in perpendiculari fiat more ſoli-
dorum: ac eandem quoque reſiſtentiam in aqua ſcindenda ex-
periuntur, qui ſe ex editiore loco in eam demittunt.

23.1.

Exemplum i-
pſius in aqua:
reſiſtentiam in
fluidis ad ſepa-
rationem fieri
eandem, ac in
ſolidis, ſi velo-
citas debeat eſ-
ſe ingens.

435. Hinc autem pronum eſt videre, unde ſoliditatis phæ-
nomena ortum ducant. Nimirum ubi particularum figura re-
cedit plurimum a ſphærica, vel diſtributio punctorum intra
particulam inæqualis eſt, ibi nec habetur libertas illa motus
circularis, & omnia, quæ ad ſoliditatem pertinent, conſequi
debent ex vi in latus. Cum enim una particula reſpectu al-
terius non diſtantiam tantummodo, ſed & poſitionem ſervare
debeat; non ſolum, ea promota, vel retracta, alteram quoque
promoveri, vel retrahi neceſſe eſt; ſed præterea, ea circa axem
quencunque converſa, oportet & illam aliam loco cedere,
ac eo abire, ubi poſitionem priorem reſpectivam acquirat: quod cum & tertia reſpectu ſecundæ præſtare debeat, & omnes
reliquæ circunquaque circa illam poſitæ; patet utique, non
poſſe motum in eo caſu imprimi parti cuipiam ſyſtematis; quin & totius ſyſtematis motus conſequatur reſpectivam po-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer