Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ itidem, in qua cum ſingula puncta materiæ ſuam pergant ſem-
per eandem continuam curvam deſcribere, ea, quæ cohærent
inter ſe, toto eo tempore, quo cohærent, arcus habent cur-
varum ſuarum inter ſe proximos, & in arcubus ipſis conſpi-
rantes motus. Sed in iis, quæ cohærent, id ipſum, quod mo-
tus ibi ſint conſpirantes, non eſt ſine cauſa pendente a mutuis
eorum viribus, quæ cauſa impediat ſeparationem alterius ab
altero, ac in ea ipſa cauſa ſtat diſcrimen cohærentium a con-
tiguis. Si duo lapides in plano horizontali jaceant, utique ha-
bent motum conſpirantem, quem circa Solem habet Tellus; ſed ſi tertius lapis in alterutrum incurrit, vel ego ipſum ſub-
moveo manu, ſtatim ſine ulla vi mutua, quæ ſeparationem
impediat, dividuntur, & motus deſinit eſſe conſpirans. Hanc
ipſam quærimus cauſam, dum in cohæſionem inquirimus. Nec
velocitas motus, & exemplum veli aquæ rem conficit. Motus
conſpirans duorum lapidum contiguorum cum tota Tellure eſt
utique multo velocior, quam motus particularum aquæ pro-
veniens a gravitate in illo velo, & tamen ſine ulla difficulta-
te ſeparantur. In aqua experimur difficultatem perrumpendi ve-
lum, quia ille motus conſpirans non eſt communis etiam no-
bis & Telluri, ut eſt motus illorum lapidum; unde fit, ut vis,
quam pro ſeparatione applicamus ſingulis particulis, perquam
exiguo tempore poſſit agere, & ejus effectus citiſſime ceſſet,
iis decidentibus, & ſupervenientibus ſemper novis particulis,
quæ cum tota ſua ingenti reſpectiva velocitate incurrunt in
digitum. At in corporibus, in quibus partes cohærentes cer-
nimus, eæ partes nullam habent velocitatem reſpectivam re-
ſpectu noſtri, nec aliæ ſuccedunt aliis fugientibus. Quamobrem
longe aliter in iis ſe res habet, & oportet invenire cauſam
longe aliam, præter ipſum ſolum conſpirantem motum, ut
explicetur difficultas, quam experimur in iis ſeparandis, & in
inducendo motu non conſpirante.

23.1.

Illas exponere
effectum, cau-
ſam non exhi-
bere.

408. Sunt, qui adducant preſſionem fluidi cujuſpiam tenuiſ-
ſimi, uti preſſio atmoſphæræ extracto aere ex hemiſphæriis
etiam vacuis ipſorum ſeparationem impedit vi reſpondente pon-
deri ipſius atmoſphæræ, quæ vis cum in vulgaribus cohæſioni-
bus, & vero etiam in hemiſphæriis bene ad ſe invicem addu-
ctis, ſit multis vicibus major, quam pondus atmoſphæræ i-
pſius, quod ſe prodit in ſuſpenſione mercurii in barometris; aliud auxilio advocant tenuius fluidum. At inprimis ejus flui-
di hypotheſis precaria eſt; deinde huc illud redit, quod ſupra
etiam monui, ubi de gravitatis cauſa egimus, quod nimirum
meo quidem judicio explicari nullo modo poſſit, cur illud
fluidum, quod ſola preſſione tantum poteſt, nihil omnino ad
ſenſum poſſit incurſu ſuo contra celerrimos planetarum, & cometarum motus. Accedit etiam, quod diſtractio, & com-
preſſio fibrarum, quæ habetur ante fractionem ſolidorum cor-
porum, ubi franguntur appenſo inferne, vel ſuperne impoſito

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer