Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA. ſi gravitas generalis in infinitum protendatur cum eadem illa
lege, & eodem aſymptotico crure, utique non ſolum hoc ſy-
ſtema noſtrum ſolare, ſed univerſa corporea natura ita, paul-
latim utique, ſed tamen perpetuo ab eo ſtatu recederet, in
quo eſt condita, & univerſa ad interitum neceſſario rueret, ac
omnis materia deberet demum in unicam informem maſſam
conglobari, cum fixarum gravitas in ſe invicem, nullo obli-
quo, & curvilineo motu elidatur. Id quidem haud ita ſe ha-
bere, demonſtrari omnino non poteſt: adhuc tamen Divi-
næ Providentiæ videtur melius conſulere Theoria, quæ ejus
etiam ruinæ univerſalis evitandæ viam aperiat, ut aperit ſane
mea. Fieri enim poteſt, uti notavimus n. 170, ut poſtremus
ille curvæ meæ arcus, qui exhibet gravitatem, poſteaquam re-
ceſſerit ad diſtantias majores, quam ſint cometarum omnium
ad noſtrum ſolare ſyſtema pertinentium diſtantiæ maximæ a
Sole, incipiat recedere plurimum ab hyperbola habente ordina-
tas reciprocas quadratorum diſtantiæ, ac iterum axem ſecet, & contorqueatur. Eo pacto poſſet totum aggregatum fixarum
cum Sole eſſe unica particula ordinis ſuperioris ad eas, quæ
hoc ipſum ſyſtema componunt, & pertinere ad ſyſtema adhuc
in immenſum majus, & fieri poſſet, ut plurimi ſint ejus ge-
neris ordines particularum ejuſmodi etiam, ut ejuſdem ordi-
nis particulæ ſint penitus a ſe invicem ſegregatæ ſine ullo poſ-
ſibili commeatu ex una in aliam per aſymptoticos arcus plu-
res meæ curvæ, juxta ea, quæ expoſui a num. 171.

23.1.

Diff [?] icultas reſi-
dua ſublata ab
hac Theoria.

406. Hoc pacto difficultas, quæ a neceſſario fixarum acceſ-
ſu repetebatur contra Newtonianam Theoriam, in mea peni-
tus evaneſcit, ac ſimul a gravitate jam gradum fecimus ad co-
hæſionem, quam ex generalibus materiæ proprietatibus poſue-
ram poſtremo loco. Cohæſionem explicuerunt aliqui per pu-
ram quietem, ut Carteſiani, alii per motus conſpirantes, ut
Joannes Bernoullius, ac Leibnitius, quam explicationem illu-
ſtrarunt exemplo illius veli aquæ, quod in fontibus quibuſdam
cernimus, quod velum fit tantummodo ex conſpirante motu
guttularum tenuiſſimarum, & tamen ſi quis digito velit per-
x [?] umpere, eo majorem reſiſtentiam ſentit, quo velocitas aquæ
effluentis eſt major, ut idcirco multo adhuc major conſpiran-
tis motus velocitas videatur noſtrorum cohæſionem corporum
exhibere, quæ non niſi immani vi confringimus, ac in partes
dividimus. Utraque explicandi ratio eodem redit, ſi quietis
nomine intelligatur non utique abſoluta quies, quæ translata
Tellure a Carteſianis nequaquam admittebatur, ſed reſpectiva: nam etiam conſpirantes motus nihil ſunt aliud, niſi quies re-
ſpectiva illarum partium, quæ conſpirant in motibus.

23.1.

Cohæſio: expli-
catio per quie-
tem, vel motus
conſpirantes.

407. At neutra eam explicat, quam cohæſionem reipſa di-
cimus, ſed cohæſionis quendam velut effectum. Ea, quæ co-
hærent, utique reſpective quieſcunt, ſive motus conſpiran-
tes habent, & id quidem ipſum in hac mea Theoria accidit

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer