Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA. colliſiones deduximus in ſecunda parte, & ex qua multa phæ-
nomena pendent, in Aſtronomia inprimis.

23.1.

Æqualitas a-
ctionis, & rea-
ctionis, & ejus
conſectaria.

390. Illud unum hic adnotandum cenſeo, per hanc ipſam le-
gem comprobari plurimum ipſas vires mutuas inter materiæ
particulas, & deveniri ad originem motuum plurimorum, quæ
inde pendet; ſi nimirum particulæ maſſæ cujuslibet ingentem
habeant motum reciprocum hac, illac, & interea centrum com-
mune gravitatis iiſdem iis motibus careat; id ſane indicio eſt,
eos motus provenire ab internis viribus mutuis inter puncta
ejuſdem maſſæ. Id vero accidit inprimis in fermentationibus,
quæ habentur poſt quarundam ſubſtantiarum permixtionem,
quarum particulæ non omnes ſimul jam in unam feruntur pla-
gam, jam in aliam, ſed ſingillatim motibus diverſiſſimis, & in-
ter ſe etiam contrariis, quos idcirco motus omnes illarum cen-
tra gravitatis habere non poſſunt: ii motus provenire omnino
debent a mutuis viribus, & commune gravitatis centrum inte-
rea quieſcet reſpectu ejus vaſis, in quo fermentatio fit, & Ter-
ræ, reſpectu cujus quieſcit vas.

23.1.

Inde an motus
maſſæ prove-
niat a viribus
internis, an ab
externis.

391. Quod ad diviſibilitatem pertinet, eam quidem in in-
finitum progredientem ſine ullo limite in ſpatio continuo ille
ſolus non agnoſcet, qui Geometriæ etiam elementaris vim non
ſentiat, a qua pro ejuſmodi diviſibilitate in infinitum tam mul-
ta, & ſimplicia, & perſpicua ſane argumenta deſumuntur. Ubi
ad materiam fit tranſitus; ſi, ubi de ea agitur, quæ diſtinctas
occupant loci partes, diſtincta etiam ſunt; ab illa ſpatii conti-
nui diviſibilitate in infinitum, materiæ quoque diviſibilitas in
infinitum conſequitur evidentiſſime, & utcunque prima materiæ
elementa atomos, ſive Naturæ vi inſectilia cenſeant multi, ut
& Newtonus; adhuc tamen abſolutam eorum diviſibilitatem a-
gnoſcunt paſſim illi ipſi.

23.1.

Diviſibilitas in
infinitum ſpa-
tii continui; &
materiæ itidem
ſi ſit continua,
& ſine virtuali
extenſione.

392. Materiæ elementa extenſa per ſpatium diviſibile, ſed
omnino ſimplicia, & carentia partibus, admiſerunt nonnul-
li e Peripateticis, & eſt etiam nunc, qui recentiorem Philo-
ſophiam profeſſus admittat; at eam ſententiam non ex præju-
dicio quodam, quanquam id etiam eſt ingens, & commune,
ſed ex inductionis principio, & analogia impugnavi in prima
parte num. 83. Quamobrem arbitror, ſi quid corporeum exten-
ſionem habeat per totum quodpiam continuum ſpatium, id
ipſum debere abſolute habere partes, & eſſe diviſibile in infini-
tum æque, ac illud ipſum eſt ſpatium.

23.1.

Virtualem ex-
tenſionem non
haberi.

393. At in mea Theoria, in qua prima elementa materiæ
mihi ſunt ſimplicia, ac inextenſa, nullam eorum diviſibilita-
tem haberi conſtat. Maſſæ autem, quæcunque actu exiſtant,
ſunt mihi congeries punctorum ejuſmodi numero finitæ. Hinc
eæ congeries dividi utique poſſunt in partes, ſed non plures,
quam ſit ipſe punctorum numerus maſſam conſtituentium, cum
nulla pars minus continere poſſit, quam unum ex iis punctis. Nec Geometrica argumenta quidquam probant in mea Theo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer