Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ illam combinationem ſpectemus, corpora omnia, quæ obſervamus,
mixta ſunt ex ſubſtantiis admodum diſſimilibus, quæ tamen omnes
ad ejus corporis conſtitutionem pertinent. Id in animalium corpo-
ribus, in plantis, in marmoribus pleriſque, oculis etiam pa-
tet, in omnibus autem corporibus Cbemia docet, quæ mixtionem
illam diſſolvit.

23.1.

Maſſa: qui [?] d
in ejus idea in-
certum ob ma-
teriam exteram
immixtam. O-
mnia corpora
conſtare parti-
bus diverſæ na-
turæ.

379. Ex alia parte tenuiſſima ætherea materia, quæ omnino
eſt aliqua noſtro aere rarior, ad conſtitutionem maſſæ nequaquam
pertinere cenſetur, ut nec pro corporibus pleriſque aer, qui mea-
tibus internis interjacet. Sic aer incluſus ſpongiæ meatibus, ad
ipſius conſtitutionem nequaquam cenſetur pertinere. Idem autem
ad multorum corporum conſtitutionem pertinet: ſaltem ad fixam
naturam redactus, ut Haleſius demonſtravit, plures & animalis
regni, & vegetabilis ſubſtantias magna ſui parte conſtare aere
fixitatem adepto. Rurſus ſubſtantiæ volatiles, aere ipſo tenuiores
multo, quæ in corporum diſſolutione chemica in halitus, & fumos
abeunt, & plures fortaſſe, quas nos nullo ſenſu percipimus, ad
ipſa corpora pertinebant.

23.1.

Plures ſubſtan-
tiæ non perti-
nentes ad ſub-
ſtantiam corpo-
ris.

380. Nec illud aſſumi poteſt, quidquid ſolidum, & fixum eſt,
id tantummodo pertinere ad corporis maſſam: quis enim a corporis
bumani maſſa ſanguinem omnem, & tot lympbas excludat, a li-
gnis reſectis ſuccos nondum concretos? Præterquam quod maſſæ
idea non ad ſolida ſolum corpora pertinet, ſed etiam ad fluida,
in quibus ipſis alia tenuiora aliorum denſiorum meatibus interja-
cent. Nec vero dici poteſt, pertinere ad corporis conſtitutionem,
quidquid materiæ translato corpore, ſimul cum ipſo transfertur; nam aer, qui intra ſpongiam eſt, partim mutatur in ea transla-
tione, is nimirum, qui orificio eſt propior, partim manet, qui ni-
mirum intinvior, & qui aliquandiu manet, mutatur deinde.

23.1.

Nec excludi o-
mnia fluida,
nec ea omnia
includi poſſe,
quæ translato
corpore cum i-
pſo transferun-
t [?] ur.

381. Hæc, & alia mibi diligentius perpendenti, illud vide-
tur demum, ideam maſſæ non eſſe accurate determinatam, & di-
ſtinctam, ſed admodum vagam, arbitrariam, & confuſam. Erit
maſſa materia omnis ad corporis conſtitutionem pertinens: ſed a
craſſa quadam, & arbitraria æſtimatione pendebit illud, quod eſt
pertinere ad ipſam ejus conſtitutionem. Hæc ego ibi; tum ad
molem tranſeo, de cujus indeterminatione jam hic ſuperius
egimus, ac deinde ad denſitatem, quæ eſt relatio maſſæ ad mo-
lem, eo major, quo pari mole eſt major maſſa, vel quo pari
maſſa eſt minor moles. Hinc menſura denſitatis eſt maſſa di-
viſa per molem; & quæcunque vulgo proferuntur de compara-
tionibus inter maſſam, molem, & denſitatem, hæc omnia & mihi communia ſunt. Maſſa eſt ut factum ex mole & denſi-
tate; moles ut maſſa diviſa per denſitatem. Raritas autem et-
iam mihi, ut & aliis, eſt denſitatis inverſa, ut nimirum idem
ſit dicere, corpus aliquod eſſe decuplo minus denſum alio ali-
quo corpore, ac dicere, eſſe decuplo magis rarum. Verum
quod ad denſitatem & raritatem pertinet, in eo ego quidem
a communi ſententia diſcrepo, uti expoſui num. 89, quod

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer